Accueil    Sommaire    Ordo    Lieux de culte    Catéchisme    Vidéos    Nous aider    Dons en ligne    Liens des sites FSSPX    Contact    Rechercher    Privé 

Les insolites de LPL

   La Sainte Bible - Le Nouveau Testament - 1ère lettre de Saint Paul aux Corinthiens

Accès à tous les documents de la bibliothèque de La Porte Latine
Retour à la Sainte Bible en latin

Le Nouveau Testament

1ère lettre de Saint Paul aux Corinthiens

 

Télécharger la page pour votre liseuse        

1ère lettre de Saint Paul aux Corinthiens

 

Chapitre 1

1 Paulus vocatus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei et Sosthenes frater

2 ecclesiae Dei quae est Corinthi sanctificatis in Christo Iesu vocatis sanctis cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi in omni loco ipsorum et nostro

3 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo

4 gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei quae data est vobis in Christo Iesu

5 quia in omnibus divites facti estis in illo in omni verbo et in omni scientia

6 sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis

7 ita ut nihil vobis desit in ulla gratia expectantibus revelationem Domini nostri Iesu Christi

8 qui et confirmabit vos usque ad finem sine crimine in die adventus Domini nostri Iesu Christi

9 fidelis Deus per quem vocati estis in societatem Filii eius Iesu Christi Domini nostri

10 obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Iesu Christi ut id ipsum dicatis omnes et non sint in vobis scismata sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia

11 significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab his qui sunt Chloes quia contentiones inter vos sunt

12 hoc autem dico quod unusquisque vestrum dicit ego quidem sum Pauli ego autem Apollo ego vero Cephae ego autem Christi

13 divisus est Christus numquid Paulus crucifixus est pro vobis aut in nomine Pauli baptizati estis

14 gratias ago Deo quod neminem vestrum baptizavi nisi Crispum et Gaium

15 ne quis dicat quod in nomine meo baptizati sitis

16 baptizavi autem et Stephanae domum ceterum nescio si quem alium baptizaverim

17 non enim misit me Christus baptizare sed evangelizare non in sapientia verbi ut non evacuetur crux Christi

18 verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est his autem qui salvi fiunt id est nobis virtus Dei est

19 scriptum est enim perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo

20 ubi sapiens ubi scriba ubi conquisitor huius saeculi nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi

21 nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes

22 quoniam et Iudaei signa petunt et Graeci sapientiam quaerunt

23 nos autem praedicamus Christum crucifixum Iudaeis quidem scandalum gentibus autem stultitiam

24 ipsis autem vocatis Iudaeis atque Graecis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam

25 quia quod stultum est Dei sapientius est hominibus et quod infirmum est Dei fortius est hominibus

26 videte enim vocationem vestram fratres quia non multi sapientes secundum carnem non multi potentes non multi nobiles

27 sed quae stulta sunt mundi elegit Deus ut confundat sapientes et infirma mundi elegit Deus ut confundat fortia

28 et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus et quae non sunt ut ea quae sunt destrueret

29 ut non glorietur omnis caro in conspectu eius

30 ex ipso autem vos estis in Christo Iesu qui factus est sapientia nobis a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio

31 ut quemadmodum scriptum est qui gloriatur in Domino glorietur

 

Chapitre 2

1 et ego cum venissem ad vos fratres veni non per sublimitatem sermonis aut sapientiae adnuntians vobis testimonium Christi

2 non enim iudicavi scire me aliquid inter vos nisi Iesum Christum et hunc crucifixum

3 et ego in infirmitate et timore et tremore multo fui apud vos

4 et sermo meus et praedicatio mea non in persuasibilibus sapientiae verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis

5 ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute Dei

6 sapientiam autem loquimur inter perfectos sapientiam vero non huius saeculi neque principum huius saeculi qui destruuntur

7 sed loquimur Dei sapientiam in mysterio quae abscondita est quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram

8 quam nemo principum huius saeculi cognovit si enim cognovissent numquam Dominum gloriae crucifixissent

9 sed sicut scriptum est quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus his qui diligunt illum

10 nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum Spiritus enim omnia scrutatur etiam profunda Dei

11 quis enim scit hominum quae sint hominis nisi spiritus hominis qui in ipso est ita et quae Dei sunt nemo cognovit nisi Spiritus Dei

12 nos autem non spiritum mundi accepimus sed Spiritum qui ex Deo est ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis

13 quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis sed in doctrina Spiritus spiritalibus spiritalia conparantes

14 animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei stultitia est enim illi et non potest intellegere quia spiritaliter examinatur

15 spiritalis autem iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur

16 quis enim cognovit sensum Domini qui instruat eum nos autem sensum Christi habemus

 

Chapitre 3

1 et ego fratres non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus tamquam parvulis in Christo

2 lac vobis potum dedi non escam nondum enim poteratis sed ne nunc quidem potestis adhuc enim estis carnales

3 cum enim sit inter vos zelus et contentio nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis

4 cum enim quis dicit ego quidem sum Pauli alius autem ego Apollo nonne homines estis quid igitur est Apollo quid vero Paulus

5 ministri eius cui credidistis et unicuique sicut Dominus dedit

6 ego plantavi Apollo rigavit sed Deus incrementum dedit

7 itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat sed qui incrementum dat Deus

8 qui plantat autem et qui rigat unum sunt unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem

9 Dei enim sumus adiutores Dei agricultura estis Dei aedificatio estis

10 secundum gratiam Dei quae data est mihi ut sapiens architectus fundamentum posui alius autem superaedificat unusquisque autem videat quomodo superaedificet

11 fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est qui est Christus Iesus

12 si quis autem superaedificat supra fundamentum hoc aurum argentum lapides pretiosos ligna faenum stipulam

13 uniuscuiusque opus manifestum erit dies enim declarabit quia in igne revelabitur et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit

14 si cuius opus manserit quod superaedificavit mercedem accipiet

15 si cuius opus arserit detrimentum patietur ipse autem salvus erit sic tamen quasi per ignem

16 nescitis quia templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in vobis

17 si quis autem templum Dei violaverit disperdet illum Deus templum enim Dei sanctum est quod estis vos

18 nemo se seducat si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo stultus fiat ut sit sapiens

19 sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum scriptum est enim conprehendam sapientes in astutia eorum

20 et iterum Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanae sunt

21 itaque nemo glorietur in hominibus omnia enim vestra sunt

22 sive Paulus sive Apollo sive Cephas sive mundus sive vita sive mors sive praesentia sive futura omnia enim vestra sunt

23 vos autem Christi Christus autem Dei

 

Chapitre 4

1 sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei

2 hic iam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur

3 mihi autem pro minimo est ut a vobis iudicer aut ab humano die sed neque me ipsum iudico

4 nihil enim mihi conscius sum sed non in hoc iustificatus sum qui autem iudicat me Dominus est

5 itaque nolite ante tempus iudicare quoadusque veniat Dominus qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium et tunc laus erit unicuique a Deo

6 haec autem fratres transfiguravi in me et Apollo propter vos ut in nobis discatis ne supra quam scriptum est unus adversus alterum infletur pro alio

7 quis enim te discernit quid autem habes quod non accepisti si autem accepisti quid gloriaris quasi non acceperis

8 iam saturati estis iam divites facti estis sine nobis regnastis et utinam regnaretis ut et nos vobiscum regnaremus

9 puto enim Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus

10 nos stulti propter Christum vos autem prudentes in Christo nos infirmi vos autem fortes vos nobiles nos autem ignobiles

11 usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis caedimur et instabiles sumus

12 et laboramus operantes manibus nostris maledicimur et benedicimus persecutionem patimur et sustinemus

13 blasphemamur et obsecramus tamquam purgamenta huius mundi facti sumus omnium peripsima usque adhuc

14 non ut confundam vos haec scribo sed ut filios meos carissimos moneo

15 nam si decem milia pedagogorum habeatis in Christo sed non multos patres nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genui

16 rogo ergo vos imitatores mei estote

17 ideo misi ad vos Timotheum qui est filius meus carissimus et fidelis in Domino qui vos commonefaciat vias meas quae sunt in Christo sicut ubique in omni ecclesia doceo

18 tamquam non venturus sim ad vos sic inflati sunt quidam

19 veniam autem cito ad vos si Dominus voluerit et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt sed virtutem

20 non enim in sermone est regnum Dei sed in virtute

21 quid vultis in virga veniam ad vos an in caritate et spiritu mansuetudinis

 

Chapitre 5

1 omnino auditur inter vos fornicatio et talis fornicatio qualis nec inter gentes ita ut uxorem patris aliquis habeat

2 et vos inflati estis et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit

3 ego quidem absens corpore praesens autem spiritu iam iudicavi ut praesens eum qui sic operatus est

4 in nomine Domini nostri Iesu Christi congregatis vobis et meo spiritu cum virtute Domini Iesu

5 tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis ut spiritus salvus sit in die Domini Iesu

6 non bona gloriatio vestra nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit

7 expurgate vetus fermentum ut sitis nova consparsio sicut estis azymi etenim pascha nostrum immolatus est Christus

8 itaque epulemur non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae sed in azymis sinceritatis et veritatis

9 scripsi vobis in epistula ne commisceamini fornicariis

10 non utique fornicariis huius mundi aut avaris aut rapacibus aut idolis servientibus alioquin debueratis de hoc mundo exisse

11 nunc autem scripsi vobis non commisceri si is qui frater nominatur est fornicator aut avarus aut idolis serviens aut maledicus aut ebriosus aut rapax cum eiusmodi nec cibum sumere

12 quid enim mihi de his qui foris sunt iudicare nonne de his qui intus sunt vos iudicatis

13 nam eos qui foris sunt Deus iudicabit auferte malum ex vobis ipsis

 

Chapitre 6

1 audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum iudicari apud iniquos et non apud sanctos

2 an nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt et si in vobis iudicabitur mundus indigni estis qui de minimis iudicetis

3 nescitis quoniam angelos iudicabimus quanto magis saecularia

4 saecularia igitur iudicia si habueritis contemptibiles qui sunt in ecclesia illos constituite ad iudicandum

5 ad verecundiam vestram dico sic non est inter vos sapiens quisquam qui possit iudicare inter fratrem suum

6 sed frater cum fratre iudicio contendit et hoc apud infideles

7 iam quidem omnino delictum est in vobis quod iudicia habetis inter vos quare non magis iniuriam accipitis quare non magis fraudem patimini

8 sed vos iniuriam facitis et fraudatis et hoc fratribus

9 an nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt nolite errare neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri

10 neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt

11 et haec quidam fuistis sed abluti estis sed sanctificati estis sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri

12 omnia mihi licent sed non omnia expediunt omnia mihi licent sed ego sub nullius redigar potestate

13 esca ventri et venter escis Deus autem et hunc et haec destruet corpus autem non fornicationi sed Domino et Dominus corpori

14 Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per virtutem suam

15 nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis absit

16 an nescitis quoniam qui adheret meretrici unum corpus efficitur erunt enim inquit duo in carne una

17 qui autem adheret Domino unus spiritus est

18 fugite fornicationem omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est qui autem fornicatur in corpus suum peccat

19 an nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est quem habetis a Deo et non estis vestri

20 empti enim estis pretio magno glorificate et portate Deum in corpore vestro

 

Chapitre 7

1 de quibus autem scripsistis bonum est homini mulierem non tangere

2 propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat et unaquaeque suum virum habeat

3 uxori vir debitum reddat similiter autem et uxor viro

4 mulier sui corporis potestatem non habet sed vir similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet sed mulier

5 nolite fraudare invicem nisi forte ex consensu ad tempus ut vacetis orationi et iterum revertimini in id ipsum ne temptet vos Satanas propter incontinentiam vestram

6 hoc autem dico secundum indulgentiam non secundum imperium

7 volo autem omnes homines esse sicut me ipsum sed unusquisque proprium habet donum ex Deo alius quidem sic alius vero sic

8 dico autem non nuptis et viduis bonum est illis si sic maneant sicut et ego

9 quod si non se continent nubant melius est enim nubere quam uri

10 his autem qui matrimonio iuncti sunt praecipio non ego sed Dominus uxorem a viro non discedere

11 quod si discesserit manere innuptam aut viro suo reconciliari et vir uxorem ne dimittat

12 nam ceteris ego dico non Dominus si quis frater uxorem habet infidelem et haec consentit habitare cum illo non dimittat illam

13 et si qua mulier habet virum infidelem et hic consentit habitare cum illa non dimittat virum

14 sanctificatus est enim vir infidelis in muliere fideli et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem alioquin filii vestri inmundi essent nunc autem sancti sunt

15 quod si infidelis discedit discedat non est enim servituti subiectus frater aut soror in eiusmodi in pace autem vocavit nos Deus

16 unde enim scis mulier si virum salvum facies aut unde scis vir si mulierem salvam facies

17 nisi unicuique sicut divisit Dominus unumquemque sicut vocavit Deus ita ambulet et sic in omnibus ecclesiis doceo

18 circumcisus aliquis vocatus est non adducat praeputium in praeputio aliquis vocatus est non circumcidatur

19 circumcisio nihil est et praeputium nihil est sed observatio mandatorum Dei

20 unusquisque in qua vocatione vocatus est in ea permaneat

21 servus vocatus es non sit tibi curae sed et si potes liber fieri magis utere

22 qui enim in Domino vocatus est servus libertus est Domini similiter qui liber vocatus est servus est Christi

23 pretio empti estis nolite fieri servi hominum

24 unusquisque in quo vocatus est fratres in hoc maneat apud Deum

25 de virginibus autem praeceptum Domini non habeo consilium autem do tamquam misericordiam consecutus a Domino ut sim fidelis

26 existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem quoniam bonum est homini sic esse

27 alligatus es uxori noli quaerere solutionem solutus es ab uxore noli quaerere uxorem

28 si autem acceperis uxorem non peccasti et si nupserit virgo non peccavit tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi ego autem vobis parco

29 hoc itaque dico fratres tempus breve est reliquum est ut qui habent uxores tamquam non habentes sint

30 et qui flent tamquam non flentes et qui gaudent tamquam non gaudentes et qui emunt tamquam non possidentes

31 et qui utuntur hoc mundo tamquam non utantur praeterit enim figura huius mundi

32 volo autem vos sine sollicitudine esse qui sine uxore est sollicitus est quae Domini sunt quomodo placeat Deo

33 qui autem cum uxore est sollicitus est quae sunt mundi quomodo placeat uxori et divisus est

34 et mulier innupta et virgo cogitat quae Domini sunt ut sit sancta et corpore et spiritu quae autem nupta est cogitat quae sunt mundi quomodo placeat viro

35 porro hoc ad utilitatem vestram dico non ut laqueum vobis iniciam sed ad id quod honestum est et quod facultatem praebeat sine inpedimento Dominum observandi

36 si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua quod sit superadulta et ita oportet fieri quod vult faciat non peccat nubat

37 nam qui statuit in corde suo firmus non habens necessitatem potestatem autem habet suae voluntatis et hoc iudicavit in corde suo servare virginem suam bene facit

38 igitur et qui matrimonio iungit virginem suam bene facit et qui non iungit melius facit

39 mulier alligata est quanto tempore vir eius vivit quod si dormierit vir eius liberata est cui vult nubat tantum in Domino

40 beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium puto autem quod et ego Spiritum Dei habeo

 

Chapitre 8

1 de his autem quae idolis sacrificantur scimus quia omnes scientiam habemus scientia inflat caritas vero aedificat

2 si quis se existimat scire aliquid nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire

3 si quis autem diligit Deum hic cognitus est ab eo

4 de escis autem quae idolis immolantur scimus quia nihil est idolum in mundo et quod nullus Deus nisi unus

5 nam et si sunt qui dicantur dii sive in caelo sive in terra siquidem sunt dii multi et domini multi

6 nobis tamen unus Deus Pater ex quo omnia et nos in illum et unus Dominus Iesus Christus per quem omnia et nos per ipsum

7 sed non in omnibus est scientia quidam autem conscientia usque nunc idoli quasi idolothytum manducant et conscientia ipsorum cum sit infirma polluitur

8 esca autem nos non commendat Deo neque si non manducaverimus deficiemus neque si manducaverimus abundabimus

9 videte autem ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmibus

10 si enim quis viderit eum qui habet scientiam in idolio recumbentem nonne conscientia eius cum sit infirma aedificabitur ad manducandum idolothyta

11 et peribit infirmus in tua scientia frater propter quem Christus mortuus est

12 sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam in Christo peccatis

13 quapropter si esca scandalizat fratrem meum non manducabo carnem in aeternum ne fratrem meum scandalizem

 

Chapitre 9

1 non sum liber non sum apostolus nonne Iesum Dominum nostrum vidi non opus meum vos estis in Domino

2 si aliis non sum apostolus sed tamen vobis sum nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino

3 mea defensio apud eos qui me interrogant haec est

4 numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi

5 numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi sicut et ceteri apostoli et fratres Domini et Cephas

6 aut solus ego et Barnabas non habemus potestatem hoc operandi

7 quis militat suis stipendiis umquam quis plantat vineam et fructum eius non edit quis pascit gregem et de lacte gregis non manducat

8 numquid secundum hominem haec dico an et lex haec non dicit

9 scriptum est enim in lege Mosi non alligabis os bovi trituranti numquid de bubus cura est Deo

10 an propter nos utique dicit nam propter nos scripta sunt quoniam debet in spe qui arat arare et qui triturat in spe fructus percipiendi

11 si nos vobis spiritalia seminavimus magnum est si nos carnalia vestra metamus

12 si alii potestatis vestrae participes sunt non potius nos sed non usi sumus hac potestate sed omnia sustinemus ne quod offendiculum demus evangelio Christi

13 nescitis quoniam qui in sacrario operantur quae de sacrario sunt edunt qui altario deserviunt cum altario participantur

14 ita et Dominus ordinavit his qui evangelium adnuntiant de evangelio vivere

15 ego autem nullo horum usus sum non scripsi autem haec ut ita fiant in me bonum est enim mihi magis mori quam ut gloriam meam quis evacuet

16 nam si evangelizavero non est mihi gloria necessitas enim mihi incumbit vae enim mihi est si non evangelizavero

17 si enim volens hoc ago mercedem habeo si autem invitus dispensatio mihi credita est

18 quae est ergo merces mea ut evangelium praedicans sine sumptu ponam evangelium ut non abutar potestate mea in evangelio

19 nam cum liber essem ex omnibus omnium me servum feci ut plures lucri facerem

20 et factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus ut Iudaeos lucrarer

21 his qui sub lege sunt quasi sub lege essem cum ipse non essem sub lege ut eos qui sub lege erant lucri facerem his qui sine lege erant tamquam sine lege essem cum sine lege Dei non essem sed in lege essem Christi ut lucri facerem eos qui sine lege erant

22 factus sum infirmis infirmus ut infirmos lucri facerem omnibus omnia factus sum ut omnes facerem salvos

23 omnia autem facio propter evangelium ut particeps eius efficiar

24 nescitis quod hii qui in stadio currunt omnes quidem currunt sed unus accipit bravium sic currite ut conprehendatis

25 omnis autem qui in agone contendit ab omnibus se abstinet et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant nos autem incorruptam

26 ego igitur sic curro non quasi in incertum sic pugno non quasi aerem verberans

27 sed castigo corpus meum et in servitutem redigo ne forte cum aliis praedicaverim ipse reprobus efficiar

 

Chapitre 10

1 nolo enim vos ignorare fratres quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt

2 et omnes in Mose baptizati sunt in nube et in mari

3 et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt

4 et omnes eundem potum spiritalem biberunt bibebant autem de spiritali consequenti eos petra petra autem erat Christus

5 sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo nam prostrati sunt in deserto

6 haec autem in figura facta sunt nostri ut non simus concupiscentes malorum sicut et illi concupierunt

7 neque idolorum cultores efficiamini sicut quidam ex ipsis quemadmodum scriptum est sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere

8 neque fornicemur sicut quidam ex ipsis fornicati sunt et ceciderunt una die viginti tria milia

9 neque temptemus Christum sicut quidam eorum temptaverunt et a serpentibus perierunt

10 neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore

11 haec autem omnia in figura contingebant illis scripta sunt autem ad correptionem nostram in quos fines saeculorum devenerunt

12 itaque qui se existimat stare videat ne cadat

13 temptatio vos non adprehendat nisi humana fidelis autem Deus qui non patietur vos temptari super id quod potestis sed faciet cum temptatione etiam proventum ut possitis sustinere

14 propter quod carissimi mihi fugite ab idolorum cultura

15 ut prudentibus loquor vos iudicate quod dico

16 calicem benedictionis cui benedicimus nonne communicatio sanguinis Christi est et panis quem frangimus nonne participatio corporis Domini est

17 quoniam unus panis unum corpus multi sumus omnes quidem de uno pane participamur

18 videte Israhel secundum carnem nonne qui edunt hostias participes sunt altaris

19 quid ergo dico quod idolis immolatum sit aliquid aut quod idolum sit aliquid

20 sed quae immolant gentes daemoniis immolant et non Deo nolo autem vos socios fieri daemoniorum non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum

21 non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum

22 an aemulamur Dominum numquid fortiores illo sumus omnia licent sed non omnia expediunt

23 omnia licent sed non omnia aedificant

24 nemo quod suum est quaerat sed quod alterius

25 omne quod in macello venit manducate nihil interrogantes propter conscientiam

26 Domini est terra et plenitudo eius

27 si quis vocat vos infidelium et vultis ire omne quod vobis adponitur manducate nihil interrogantes propter conscientiam

28 si quis autem dixerit hoc immolaticium est idolis nolite manducare propter illum qui indicavit et propter conscientiam

29 conscientiam autem dico non tuam sed alterius ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia

30 si ego cum gratia participo quid blasphemor pro eo quod gratias ago

31 sive ergo manducatis sive bibitis vel aliud quid facitis omnia in gloriam Dei facite

32 sine offensione estote Iudaeis et gentilibus et ecclesiae Dei

33 sicut et ego per omnia omnibus placeo non quaerens quod mihi utile est sed quod multis ut salvi fiant

 

Chapitre 11

1 imitatores mei estote sicut et ego Christi

2 laudo autem vos fratres quod omnia mei memores estis et sicut tradidi vobis praecepta mea tenetis

3 volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est caput autem mulieris vir caput vero Christi Deus

4 omnis vir orans aut prophetans velato capite deturpat caput suum

5 omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite deturpat caput suum unum est enim atque si decalvetur

6 nam si non velatur mulier et tondeatur si vero turpe est mulieri tonderi aut decalvari velet caput suum

7 vir quidem non debet velare caput quoniam imago et gloria est Dei mulier autem gloria viri est

8 non enim vir ex muliere est sed mulier ex viro

9 etenim non est creatus vir propter mulierem sed mulier propter virum

10 ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos

11 verumtamen neque vir sine muliere neque mulier sine viro in Domino

12 nam sicut mulier de viro ita et vir per mulierem omnia autem ex Deo

13 vos ipsi iudicate decet mulierem non velatam orare Deum

14 nec ipsa natura docet vos quod vir quidem si comam nutriat ignominia est illi

15 mulier vero si comam nutriat gloria est illi quoniam capilli pro velamine ei dati sunt

16 si quis autem videtur contentiosus esse nos talem consuetudinem non habemus neque ecclesiae Dei

17 hoc autem praecipio non laudans quod non in melius sed in deterius convenitis

18 primum quidem convenientibus vobis in ecclesia audio scissuras esse et ex parte credo

19 nam oportet et hereses esse ut et qui probati sunt manifesti fiant in vobis

20 convenientibus ergo vobis in unum iam non est dominicam cenam manducare

21 unusquisque enim suam cenam praesumit ad manducandum et alius quidem esurit alius autem ebrius est

22 numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum aut ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos qui non habent quid dicam vobis laudo vos in hoc non laudo

23 ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis quoniam Dominus Iesus in qua nocte tradebatur accepit panem

24 et gratias agens fregit et dixit hoc est corpus meum pro vobis hoc facite in meam commemorationem

25 similiter et calicem postquam cenavit dicens hic calix novum testamentum est in meo sanguine hoc facite quotienscumque bibetis in meam commemorationem

26 quotienscumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis mortem Domini adnuntiatis donec veniat

27 itaque quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne reus erit corporis et sanguinis Domini

28 probet autem se ipsum homo et sic de pane illo edat et de calice bibat

29 qui enim manducat et bibit indigne iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus

30 ideo inter vos multi infirmes et inbecilles et dormiunt multi

31 quod si nosmet ipsos diiudicaremus non utique iudicaremur

32 dum iudicamur autem a Domino corripimur ut non cum hoc mundo damnemur

33 itaque fratres mei cum convenitis ad manducandum invicem expectate

34 si quis esurit domi manducet ut non in iudicium conveniatis cetera autem cum venero disponam

 

Chapitre 12

1 de spiritalibus autem nolo vos ignorare fratres

2 scitis quoniam cum gentes essetis ad simulacra muta prout ducebamini euntes

3 ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit anathema Iesu et nemo potest dicere Dominus Iesus nisi in Spiritu Sancto

4 divisiones vero gratiarum sunt idem autem Spiritus

5 et divisiones ministrationum sunt idem autem Dominus

6 et divisiones operationum sunt idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus

7 unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem

8 alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum

9 alteri fides in eodem Spiritu alii gratia sanitatum in uno Spiritu

10 alii operatio virtutum alii prophetatio alii discretio spirituum alii genera linguarum alii interpretatio sermonum

11 haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult

12 sicut enim corpus unum est et membra habet multa omnia autem membra corporis cum sint multa unum corpus sunt ita et Christus

13 etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus sive Iudaei sive gentiles sive servi sive liberi et omnes unum Spiritum potati sumus

14 nam et corpus non est unum membrum sed multa

15 si dixerit pes quoniam non sum manus non sum de corpore non ideo non est de corpore

16 et si dixerit auris quia non sum oculus non sum de corpore non ideo non est de corpore

17 si totum corpus oculus ubi auditus si totum auditus ubi odoratus

18 nunc autem posuit Deus membra unumquodque eorum in corpore sicut voluit

19 quod si essent omnia unum membrum ubi corpus

20 nunc autem multa quidem membra unum autem corpus

21 non potest dicere oculus manui opera tua non indigeo aut iterum caput pedibus non estis mihi necessarii

22 sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse necessariora sunt

23 et quae putamus ignobiliora membra esse corporis his honorem abundantiorem circumdamus et quae inhonesta sunt nostra abundantiorem honestatem habent

24 honesta autem nostra nullius egent sed Deus temperavit corpus ei cui deerat abundantiorem tribuendo honorem

25 ut non sit scisma in corpore sed id ipsum pro invicem sollicita sint membra

26 et si quid patitur unum membrum conpatiuntur omnia membra sive gloriatur unum membrum congaudent omnia membra

27 vos autem estis corpus Christi et membra de membro

28 et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos secundo prophetas tertio doctores deinde virtutes exin gratias curationum opitulationes gubernationes genera linguarum

29 numquid omnes apostoli numquid omnes prophetae numquid omnes doctores

30 numquid omnes virtutes numquid omnes gratiam habent curationum numquid omnes linguis loquuntur numquid omnes interpretantur

31 aemulamini autem charismata maiora et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro

 

Chapitre 13

1 si linguis hominum loquar et angelorum caritatem autem non habeam factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens

2 et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam et habuero omnem fidem ita ut montes transferam caritatem autem non habuero nihil sum

3 et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas et si tradidero corpus meum ut ardeam caritatem autem non habuero nihil mihi prodest

4 caritas patiens est benigna est caritas non aemulatur non agit perperam non inflatur

5 non est ambitiosa non quaerit quae sua sunt non inritatur non cogitat malum

6 non gaudet super iniquitatem congaudet autem veritati

7 omnia suffert omnia credit omnia sperat omnia sustinet

8 caritas numquam excidit sive prophetiae evacuabuntur sive linguae cessabunt sive scientia destruetur

9 ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus

10 cum autem venerit quod perfectum est evacuabitur quod ex parte est

11 cum essem parvulus loquebar ut parvulus sapiebam ut parvulus cogitabam ut parvulus quando factus sum vir evacuavi quae erant parvuli

12 videmus nunc per speculum in enigmate tunc autem facie ad faciem nunc cognosco ex parte tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum

13 nunc autem manet fides spes caritas tria haec maior autem his est caritas

 

Chapitre 14

1 sectamini caritatem aemulamini spiritalia magis autem ut prophetetis

2 qui enim loquitur lingua non hominibus loquitur sed Deo nemo enim audit Spiritu autem loquitur mysteria

3 nam qui prophetat hominibus loquitur aedificationem et exhortationem et consolationes

4 qui loquitur lingua semet ipsum aedificat qui autem prophetat ecclesiam aedificat

5 volo autem omnes vos loqui linguis magis autem prophetare nam maior est qui prophetat quam qui loquitur linguis nisi si forte ut interpretetur ut ecclesia aedificationem accipiat

6 nunc autem fratres si venero ad vos linguis loquens quid vobis prodero nisi si vobis loquar aut in revelatione aut scientia aut prophetia aut in doctrina

7 tamen quae sine anima sunt vocem dantia sive tibia sive cithara nisi distinctionem sonituum dederint quomodo scietur quod canitur aut quod citharizatur

8 etenim si incertam vocem det tuba quis parabit se ad bellum

9 ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis quomodo scietur id quod dicitur eritis enim in aera loquentes

10 tam multa ut puta genera linguarum sunt in mundo et nihil sine voce est

11 si ergo nesciero virtutem vocis ero ei cui loquor barbarus et qui loquitur mihi barbarus

12 sic et vos quoniam aemulatores estis spirituum ad aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis

13 et ideo qui loquitur lingua oret ut interpretetur

14 nam si orem lingua spiritus meus orat mens autem mea sine fructu est

15 quid ergo est orabo spiritu orabo et mente psallam spiritu psallam et mente

16 ceterum si benedixeris spiritu qui supplet locum idiotae quomodo dicet amen super tuam benedictionem quoniam quid dicas nescit

17 nam tu quidem bene gratias agis sed alter non aedificatur

18 gratias ago Deo quod omnium vestrum lingua loquor

19 sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui ut et alios instruam quam decem milia verborum in lingua

20 fratres nolite pueri effici sensibus sed malitia parvuli estote sensibus autem perfecti estote

21 in lege scriptum est quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic et nec sic exaudient me dicit Dominus

22 itaque linguae in signum sunt non fidelibus sed infidelibus prophetia autem non infidelibus sed fidelibus

23 si ergo conveniat universa ecclesia in unum et omnes linguis loquantur intrent autem idiotae aut infideles nonne dicent quod insanitis

24 si autem omnes prophetent intret autem quis infidelis vel idiota convincitur ab omnibus diiudicatur ab omnibus

25 occulta cordis eius manifesta fiunt et ita cadens in faciem adorabit Deum pronuntians quod vere Deus in vobis est

26 quid ergo est fratres cum convenitis unusquisque vestrum psalmum habet doctrinam habet apocalypsin habet linguam habet interpretationem habet omnia ad aedificationem fiant

27 sive lingua quis loquitur secundum duos aut ut multum tres et per partes et unus interpretetur

28 si autem non fuerit interpres taceat in ecclesia sibi autem loquatur et Deo

29 prophetae duo aut tres dicant et ceteri diiudicent

30 quod si alii revelatum fuerit sedenti prior taceat

31 potestis enim omnes per singulos prophetare ut omnes discant et omnes exhortentur

32 et spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt

33 non enim est dissensionis Deus sed pacis sicut in omnibus ecclesiis sanctorum

34 mulieres in ecclesiis taceant non enim permittitur eis loqui sed subditas esse sicut et lex dicit

35 si quid autem volunt discere domi viros suos interrogent turpe est enim mulieri loqui in ecclesia

36 an a vobis verbum Dei processit aut in vos solos pervenit

37 si quis videtur propheta esse aut spiritalis cognoscat quae scribo vobis quia Domini sunt mandata

38 si quis autem ignorat ignorabitur

39 itaque fratres aemulamini prophetare et loqui linguis nolite prohibere

40 omnia autem honeste et secundum ordinem fiant

 

Chapitre 15

1 notum autem vobis facio fratres evangelium quod praedicavi vobis quod et accepistis in quo et statis

2 per quod et salvamini qua ratione praedicaverim vobis si tenetis nisi si frustra credidistis

3 tradidi enim vobis in primis quod et accepi quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas

4 et quia sepultus est et quia resurrexit tertia die secundum scripturas

5 et quia visus est Cephae et post haec undecim

6 deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul ex quibus multi manent usque adhuc quidam autem dormierunt

7 deinde visus est Iacobo deinde apostolis omnibus

8 novissime autem omnium tamquam abortivo visus est et mihi

9 ego enim sum minimus apostolorum qui non sum dignus vocari apostolus quoniam persecutus sum ecclesiam Dei

10 gratia autem Dei sum id quod sum et gratia eius in me vacua non fuit sed abundantius illis omnibus laboravi non ego autem sed gratia Dei mecum

11 sive enim ego sive illi sic praedicamus et sic credidistis

12 si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est

13 si autem resurrectio mortuorum non est neque Christus resurrexit

14 si autem Christus non resurrexit inanis est ergo praedicatio nostra inanis est et fides vestra

15 invenimur autem et falsi testes Dei quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum quem non suscitavit si mortui non resurgunt

16 nam si mortui non resurgunt neque Christus resurrexit

17 quod si Christus non resurrexit vana est fides vestra adhuc enim estis in peccatis vestris

18 ergo et qui dormierunt in Christo perierunt

19 si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus miserabiliores sumus omnibus hominibus

20 nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium

21 quoniam enim per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum

22 et sicut in Adam omnes moriuntur ita et in Christo omnes vivificabuntur

23 unusquisque autem in suo ordine primitiae Christus deinde hii qui sunt Christi in adventu eius

24 deinde finis cum tradiderit regnum Deo et Patri cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem

25 oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius

26 novissima autem inimica destruetur mors omnia enim subiecit sub pedibus eius cum autem dicat

27 omnia subiecta sunt sine dubio praeter eum qui subiecit ei omnia

28 cum autem subiecta fuerint illi omnia tunc ipse Filius subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia ut sit Deus omnia in omnibus

29 alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis si omnino mortui non resurgunt ut quid et baptizantur pro illis

30 ut quid et nos periclitamur omni hora

31 cotidie morior per vestram gloriam fratres quam habeo in Christo Iesu Domino nostro

32 si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi quid mihi prodest si mortui non resurgunt manducemus et bibamus cras enim moriemur

33 nolite seduci corrumpunt mores bonos conloquia mala

34 evigilate iuste et nolite peccare ignorantiam enim Dei quidam habent ad reverentiam vobis loquor

35 sed dicet aliquis quomodo resurgunt mortui quali autem corpore veniunt

36 insipiens tu quod seminas non vivificatur nisi prius moriatur

37 et quod seminas non corpus quod futurum est seminas sed nudum granum ut puta tritici aut alicuius ceterorum

38 Deus autem dat illi corpus sicut voluit et unicuique seminum proprium corpus

39 non omnis caro eadem caro sed alia hominum alia pecorum alia caro volucrum alia autem piscium

40 et corpora caelestia et corpora terrestria sed alia quidem caelestium gloria alia autem terrestrium

41 alia claritas solis alia claritas lunae et alia claritas stellarum stella enim ab stella differt in claritate

42 sic et resurrectio mortuorum seminatur in corruptione surgit in incorruptione

43 seminatur in ignobilitate surgit in gloria seminatur in infirmitate surgit in virtute

44 seminatur corpus animale surgit corpus spiritale si est corpus animale est et spiritale sic et scriptum est

45 factus est primus homo Adam in animam viventem novissimus Adam in spiritum vivificantem

46 sed non prius quod spiritale est sed quod animale est deinde quod spiritale

47 primus homo de terra terrenus secundus homo de caelo caelestis

48 qualis terrenus tales et terreni et qualis caelestis tales et caelestes

49 igitur sicut portavimus imaginem terreni portemus et imaginem caelestis

50 hoc autem dico fratres quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt neque corruptio incorruptelam possidebit

51 ecce mysterium vobis dico omnes quidem resurgemus sed non omnes inmutabimur

52 in momento in ictu oculi in novissima tuba canet enim et mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur

53 oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam et mortale hoc induere inmortalitatem

54 cum autem mortale hoc induerit inmortalitatem tunc fiet sermo qui scriptus est absorta est mors in victoria

55 ubi est mors victoria tua ubi est mors stimulus tuus

56 stimulus autem mortis peccatum est virtus vero peccati lex

57 Deo autem gratias qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum

58 itaque fratres mei dilecti stabiles estote et inmobiles abundantes in opere Domini semper scientes quod labor vester non est inanis in Domino

 

Chapitre 16

1 de collectis autem quae fiunt in sanctos sicut ordinavi ecclesiis Galatiae ita et vos facite

2 per unam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat recondens quod ei beneplacuerit ut non cum venero tunc collectae fiant

3 cum autem praesens fuero quos probaveritis per epistulas hos mittam perferre gratiam vestram in Hierusalem

4 quod si dignum fuerit ut et ego eam mecum ibunt

5 veniam autem ad vos cum Macedoniam pertransiero nam Macedoniam pertransibo

6 apud vos autem forsitan manebo vel etiam hiemabo ut vos me deducatis quocumque iero

7 nolo enim vos modo in transitu videre spero enim me aliquantum temporis manere apud vos si Dominus permiserit

8 permanebo autem Ephesi usque ad pentecosten

9 ostium enim mihi apertum est magnum et evidens et adversarii multi

10 si autem venerit Timotheus videte ut sine timore sit apud vos opus enim Domini operatur sicut et ego

11 ne quis ergo illum spernat deducite autem illum in pace ut veniat ad me expecto enim illum cum fratribus

12 de Apollo autem fratre multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus et utique non fuit voluntas ut nunc veniret veniet autem cum ei vacuum fuerit

13 vigilate state in fide viriliter agite et confortamini

14 omnia vestra in caritate fiant

15 obsecro autem vos fratres nostis domum Stephanae et Fortunati quoniam sunt primitiae Achaiae et in ministerium sanctorum ordinaverunt se ipsos

16 ut et vos subditi sitis eiusmodi et omni cooperanti et laboranti

17 gaudeo autem in praesentia Stephanae et Fortunati et Achaici quoniam id quod vobis deerat ipsi suppleverunt

18 refecerunt enim et meum spiritum et vestrum cognoscite ergo qui eiusmodi sunt

19 salutant vos ecclesiae Asiae salutant vos in Domino multum Aquila et Prisca cum domestica sua ecclesia

20 salutant vos fratres omnes salutate invicem in osculo sancto

21 salutatio mea manu Pauli

22 si quis non amat Dominum Iesum Christum sit anathema maranatha

23 gratia Domini Iesu vobiscum

 

  Recevez par email nos mises à jour


Catéchisme n° 100
Le quatrième commandement

Catéchisme par
correspondance

Actualisation des cours de catéchisme par correspondance dispensés par les Soeurs de la FSPX


Messes dans l'Océan Indien en août 2018
Madagascar
La Réunion
L'Île Maurice


Cahiers Saint Raphaël n° 131 - Le piège des écrans
Lettre de l'école St-Jean-Bosco de Marlieux n° 30 - Mens sana in corpore sano, par M. l'abbé L. Girod
Le Petit Echo de N-D n° 55 d'août 2018 - Pour servir à la cause de Benoîte Rencurel
Marie Reine des Coeurs - Lettre de liaison nº 158 - L'âme mariale et montfortaine d'Edel Quinn,
abbé Castelain

Vers les sommets d'août 2018 - Ton
mot d'ordre : fidélité, abbé Gérard

La Malle aux Mille Trésors n° 64 de
juillet-août 2018

Rome et la FSSPX : sanctions, indults, Motu proprio, levée des excommunications, discussions doctrinales...
La Porte Latine a fait la recension de plus de 1 400 textes concernant la crise de l'Eglise et ses conséquences sur les rapports entre Rome et la FSSPX.On peut prendre connaissance de l'ensemble ICI


Carte de France des écoles catholiques de Tradition
La Porte Latine vous propose la carte de France des écoles de Tradition sur laquelle figurent les écoles de garçons, de filles et les écoles mixtes. Sont mentionnées les écoles de la FSSPX et des communautés amiesVoir ICI


Intentions de la Croisade Eucharistique pour 2017
La Fraternité Sacerdotale Saint Pie X se propose de reconstituer en son sein une Croisade Eucharistique des Enfants, restaurant ainsi ce qui fût autrefois une oeuvre impressionnante tant par sa mobilisation que par son rayonnement spirituel.Tous les renseignements sur la Croisade ICI



Lundi 20 août 2018
06:52 20:56

  Suivez notre fil RSS