Accueil    Sommaire    Ordo    Lieux de culte    Catéchisme    Vidéos    Nous aider    Dons en ligne    Liens des sites FSSPX    Contact    Rechercher    Privé 

Les insolites de LPL

   La Sainte Bible - L'Ancien Testament - Poétiques - Sapientiaux - Livre de l'Ecclesiastique ou Siracide

Accès à tous les documents de la bibliothèque de La Porte Latine
Retour à la Sainte Bible en latin

L'Ancien Testament

Poétiques - Sapientiaux - Livre de l'Ecclesiastique ou Siracide

 

Télécharger la page pour votre liseuse        

Livre de l'Ecclesiastique ou Siracide

 

Prologue

1 multorum nobis et magnorum per Legem et Prophetas aliosque qui secuti sunt illos sapientiam demonstratam, in quibus oportet laudare Israhel doctrinae et sapientiae causa; quia non solum ipsos loquentes necesse est peritos, sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri.

2 avus meus Iesus postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis Legis et Prophetarum et aliorum librorum qui nobis a parentibus nostris traditi sunt, volui et ipse scribere aliquid horum quae ad doctrinam et sapientiam pertinent, ut desiderantes discere et illorum periti facti magis magisque adtendant animo et confirmentur ad legitimam vitam.

3 hortor itaque venire vos cum benevolentia et adtentiore studio lectionem facere, et veniam habere in illis in quibus videmur sequentes imaginem sapientiae et deficere in verborum conpositione. nam deficiunt verba hebraica quando translata fuerint ad alteram linguam; non solum autem haec, sed et ipsa Lex et Prophetae ceteraque librorum non parvam habent differentiam quando inter se dicuntur.

4 nam in octavo et tricesimo anno temporibus Ptolomei Euergetis regis, postquam perveni in Aegyptum et cum multum temporis ibi fecissem, inveni libros relictos non parvae neque contemnendae doctrinae.

5 itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi istum librum; et multa vigilia adtuli doctrinam in spatio temporis, ad illa quae ad finem ducunt librum dare, et illis qui volunt animum intendere et discere quemadmodum oporteat instituere mores qui secundum legem Domini proposuerunt vitam agere.

 

Chapitre 1

1 omnis sapientia a Deo Domino est et cum illo fuit semper et est ante aevum

2 harenam maris et pluviae guttas et dies saeculi quis dinumeravit altitudinem caeli et latitudinem terrae et profundum abyssi quis mensus est

3 sapientiam Dei praecedentem omnia quis investigavit

4 prior omnium creata est sapientia et intellectus prudentiae ab aevo

5 fons sapientiae verbum Dei in excelsis et ingressus illius mandata aeterna

6 radix sapientiae cui revelata est et astutias illius quis agnovit

7 disciplina sapientiae cui revelata est et manifestata et multiplicationem ingressus illius quis intellexit

8 unus est Altissimus creator omnipotens rex potens et metuendus nimis sedens super thronum illius et dominans Deus

9 ipse creavit illam spiritu sancto et vidit et dinumeravit et mensus est

10 et effudit illam super omnia opera sua et super omnem carnem secundum datum suum et praebuit illam diligentibus se

11 timor Domini gloria et gloriatio et laetitia et corona exultationis

12 timor Domini delectabit cor et dabit laetitiam et gaudium in longitudine dierum

13 timenti Dominum bene erit in extremis et in die defunctionis suae benedicetur

14 dilectio Dei honorabilis sapientia

15 quibus autem apparuerit in visu diligunt eam in visione et in agnitione magnalium suorum

16 initium sapientiae timor Domini et cum fidelibus in vulva concreatus est et cum electis seminis creditur et cum iustis et fidelibus agnoscitur

17 timor Domini scientiae religiositas

18 religiositas custodiet et iustificabit cor iucunditatem atque gaudium dabit

19 timenti Deum bene erit et in diebus consummationis illius benedicetur

20 plenitudo sapientiae timere Deum et plenitudo a fructibus illius

21 omnem domum illius implebit a generationibus et receptacula a thesauris illius

22 corona sapientiae timor Domini repollens pacem et salutis fructum

23 et vidit et dinumeravit eam utraque autem sunt dona Dei

24 scientiam et intellectum prudentiae sapientia conpartietur et gloriam tenentium se inaltat

25 radix sapientiae est timere Dominum rami enim illius longevi

26 in thesauris sapientiae intellectus et scientiae religiositas execratio autem peccatoribus sapientia

27 timor Dei expellit peccatum

28 nam qui sine timore est non poterit iustificari iracundia enim animositatis illius subversio illius est

29 usque in tempus sustinebit patiens et postea redditio iucunditatis

30 bonus sensus usque in tempus abscondebit verba illius et labia multorum enarrabunt sensum illius

31 32

33 concupiscens sapientiam conserva iustitiam et Deus praebebit illam tibi

34 sapientia enim et disciplina timor Domini et quod beneplacitum est illi

35 fides et mansuetudo et adimplebit thesauros illius

36 non sis incredibilis timori Domini et ne accesseris ad illum duplici corde

37 ne fueris hypocrita in conspectu hominum et non scandalizeris labiis tuis

38 adtende in illis ne forte cadas et adducas animae tuae inhonorationem

39 et revelet Deus absconsa tua et in medio synagogae elidat te

40 quoniam accessisti maligne ad Dominum et cor tuum plenum est dolo et fallacia

 

Chapitre 2

1 fili accedens servituti Dei sta in iustitia et timore et praepara animam tuam ad temptationem

2 deprime cor tuum et sustine declina aurem et excipe verba intellectus et ne festines in tempus obductionis

3 sustine sustentationes Dei coniungere Deo et sustine ut crescat in novissimo vita tua

4 omne quod tibi adplicitum fuerit accipe et in dolore sustine et in humilitate tua habe patientiam

5 quoniam in igne probatur aurum et argentum homines vero receptibiles in camino humiliationis

6 crede Deo et recuperabit te et dirige viam tuam et spera in illum serva timorem illius et in illo veteresce

7 metuentes Deum sustinete misericordiam eius et non deflectatis ab illo ne cadatis

8 qui timetis Deum credite illi et non evacuabitur merces vestra

9 qui timetis Deum sperate in illum et in oblectatione veniet vobis misericordia

10 qui timetis Deum diligite illum et inluminabuntur corda vestra

11 respicite filii nationes hominum et scitote quis speravit in Dominum et confusus est

12 permansit in mandatis eius et derelictus est et quis invocavit illum et despexit illum

13 quoniam pius et misericors Deus et remittit in tempore tribulationis peccata omnibus exquirentibus se in veritate

14 vae duplici corde et labiis scelestis et manibus malefacientibus et peccatori terram ingredienti duabus viis

15 vae dissolutis corde qui non credunt Deo ideo non protegentur ab eo

16 vae his qui perdiderunt sustinentiam qui dereliquerunt vias rectas et deverterunt in vias pravas

17 et quid facietis cum inspicere coeperit Deus

18 qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius et qui diligunt illum conservabunt viam illius

19 qui timent Dominum inquirent quae beneplacita sunt illi et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius

20 qui timent Dominum parabunt corda sua et in conspectu illius sanctificabunt animas suas

21 qui timent Dominum custodiunt mandata illius et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius

22 dicentes si paenitentiam non egerimus incidemus in Dei manus et non in manus hominum

23 secundum enim magnitudinem illius sic et misericordia ipsius cum ipso

 

Chapitre 3

1 filii sapientiae ecclesia iustorum et natio illorum obaudientia et dilectio

2 iudicium patris audite filii dilecti et sic facite ut salvi sitis

3 Deus enim honoravit patrem in filiis et iudicium matris exquirens in filios

4 qui diligit Deum exorabit pro peccatis et continebit se ab illis in oratione dierum exaudietur

5 et sicut qui thesaurizat ita et qui honorificat matrem suam

6 qui honorat patrem iucundabitur in filiis

7 qui honorat patrem suum vita vivet longiore et qui obaudit patrem refrigerabit matri

8 qui timet Deum honorat parentes et quasi dominis serviet in his qui se generaverunt

9 in opere et sermone et omni patientia honora patrem tuum

10 ut superveniat tibi benedictio a Deo et benedictio illius in novissimo manet

11 benedictio patris firmat domos filiorum maledictio autem matris eradicat fundamenta

12 ne glorieris in contumelia patris tui non est enim tibi gloria sed confusio

13 gloria enim hominis ex honore patris sui et dedecus filiis pater sine honore

14 fili suscipe senectam patris tui et ne contristes eum in vita illius

15 et si defecerit sensu veniam da et ne spernas eum in tua virtute elemosyna enim patris non erit in oblivione

16 nam pro peccato matris restituetur tibi bonum

17 et iniustitia aedificabitur tibi in die tribulationis commemorabitur tui sicut in sereno glacies solventur tua peccata

18 quam malae famae est qui relinquit patrem et est maledictus a Deo qui exasperat matrem

19 fili in mansuetudine opera tua perfice et super hominum gloriam diligeris

20 quanto magnus es humilia te in omnibus et coram Deo invenies gratiam

21 quoniam magna potentia Dei solius et ab humilibus honoratur

22 altiora te ne scrutaveris et fortiora te ne exquisieris sed quae praecepit tibi Deus illa cogita semper et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus

23 non est enim tibi necessarium ea quae abscondita sunt videre oculis tuis

24 in supervacuis rebus noli scrutari multipliciter et in pluribus operibus eius non eris curiosus

25 plurima enim super sensum hominis ostensa sunt tibi

26 multos enim inplanavit suspicio illorum et in vanitate detinuit sensus illorum

27 cor durum male habebit in novissimo et qui amat periculum in illo peribit

28 cor ingrediens duas vias non habebit successus et pravicordius in illis scandalizabitur

29 cor nequam gravabitur doloribus et peccator adiciet ad peccandum

30 synagogae superborum non est sanitas frutex enim peccati eradicabitur in illis et non intellegetur

31 cor sapiens intellegitur in sapientia et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam

32 sapiens cor et intellegibile abstinebit se a peccatis et in operibus iustitiae successus habebit

33 ignem ardentem extinguit aqua et elemosyna resistit peccatis

34 et Deus conspector qui reddit gratiam meminit in posterum et in tempore casus tui invenies firmamentum

 

Chapitre 4

1 fili elemosynam pauperis ne fraudes et oculos tuos ne transvertas a paupere

2 animam esurientem ne despexeris et non exasperes pauperem in inopia sua

3 cor inopis ne adflixeris et non protrahas datum angustianti

4 rogationem contribulati ne abicias et non avertas faciem tuam ab egeno

5 ab inope ne avertas oculos propter iram et non relinquas quaerentibus tibi retro maledicere

6 maledicentis enim te in amaritudine exaudietur precatio illius exaudiet autem eum qui fecit illum

7 congregationi pauperum affabilem te facito et presbytero humilia animam tuam et magnato humilia caput tuum

8 declina pauperi aurem tuam et redde debitum tuum et responde pacifica in mansuetudine

9 libera eum qui iniuriam patitur de manu superbi et non acide feras in anima tua

10 in iudicando esto pupillis misericors ut pater et pro viro matri illorum

11 et eris velut filius Altissimi obaudiens et miserebitur tui magis quam mater

12 sapientia filiis suis vitam inspiravit et suscipit exquirentes se et praeibit in viam iustitiae

13 et qui illam diligit diligit vitam et qui vigilaverint ad illam conplectebuntur placorem eius

14 qui tenuerint illam vitam hereditabunt et quo introibit benedicit Deus

15 qui serviunt ei obsequentes erunt Sancto et eos qui diligunt illam diligit Deus

16 qui audit illam iudicat gentes et qui intuetur illam permanebit confidens

17 si crediderit ei hereditabit illam et erunt in confirmatione creaturae illorum

18 quoniam in temptatione ambulat cum eo et in primis eligit eum

19 timorem et metum et adprobationem inducet super illum et cruciabit illum in tribulatione doctrinae suae donec temptet illum in cogitationibus illius et credat animae illius

20 et firmabit illum et iterum adducet directum ad illum

21 et denudat absconsa sua et thesaurizat super illum scientiam et intellectum iustitiae

22 si autem oberraverit derelinquet eum et tradet illum in manus inimici sui

23 fili conserva tempus et devita a malo

24 pro anima tua non confundaris dicere verum

25 est enim confusio adducens peccatum et est confusio adducens gloriam et gratiam

26 ne accipias faciem adversus faciem tuam nec adversus animam tuam mendacium

27 non reverearis proximum tuum in casum suum

28 nec retineas verbum in tempus salutis non abscondas sapientiam tuam in decore eius

29 in lingua enim agnoscitur sapientia et sensus et scientia et doctrina in verbis veritatis et firmamentum in operibus iustitiae

30 non contradicas veritati ullo modo et de mendacio ineruditionis tuae confundere

31 non confundaris confiteri peccata tua et ne subicias te homini pro peccato

32 noli resistere contra faciem potentis nec coneris contra ictum fluvii

33 pro iustitia agoniare pro anima tua et usque ad mortem certa pro iustitia et Deus expugnabit pro te inimicos tuos

34 noli citatus esse in lingua tua et inutilis et remissus in operibus tuis

35 noli esse sicut leo in domo tua evertens domesticos tuos et opprimens subiectos tibi

36 non sit porrecta manus tua ad accipiendum et ad reddendum collecta

 

Chapitre 5

1 noli adtendere ad possessiones iniquas et ne dixeris est mihi sufficiens vita nihil enim proderit in tempore vindictae et obductionis

2 non sequaris concupiscentiam cordis

3 et ne dixeris quomodo potui aut quis me subiciet propter facta mea Deus enim vindicans vindicabit

4 ne dixeris peccavi et quid accidit mihi triste Altissimus enim est patiens redditor

5 de propitiatu peccatorum noli esse sine metu neque adicias peccatum super peccatum

6 et ne dicas miseratio Dei magna est multitudinis peccatorum meorum miserebitur

7 misericordia enim et ira ab illo et in peccatores respicit ira illius

8 non tardes converti ad Deum et ne differas de die in diem

9 subito enim venit ira illius et in tempore vindictae disperdet te

10 noli anxius esse in divitiis iniustis nihil enim proderunt tibi in die obductionis et vindictae

11 non ventiles te in omnem ventum et non eas in omni via sic enim peccator probatur duplici lingua

12 esto firmus in via Dei et in veritate sensus tui et scientia et prosequatur te verbum pacis et iustitiae

13 esto mansuetus ad audiendum verbum ut intellegas et cum sapientia fers responsum verum

14 si est tibi intellectus responde proximo sin autem sit manus tua super os tuum ne capiaris in verbo indisciplinato et confundaris

15 honor et gloria in sermone sensati lingua inprudentis subversio ipsius

16 non appelleris susurrio et lingua tua capiaris et confundaris

17 super furem enim est confusio et paenitentia et denotatio pessima super bilinguem susurratori autem odium et inimicitia et contumelia

18 iustifica pusillo et magno similiter

 

Chapitre 6

1 noli fieri pro amico inimicus proximo inproperium enim et contumeliam malus hereditabit et omnis peccator invidus et bilinguis

2 non te extollas in cogitatione animae tuae velut taurus ne forte elidatur virtus tua per stultitiam

3 et folia tua comedet et fructus tuos perdet et relinqueris velut lignum aridum in heremo

4 anima enim nequa disperdet qui se habet et in gaudium inimici dat illum et deducit in sortem impiorum

5 verbum dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos et lingua eucharis in bono homine abundat

6 multi pacifici sint tibi et consiliarii tibi sint unus de mille

7 si possides amicum in temptatione posside eum et non facile credas illi

8 est enim amicus secundum tempus suum et non permanebit in die tribulationis

9 et est amicus qui egreditur ad inimicitiam et est amicus qui odium et rixam et convicia denudabit

10 est autem amicus socius mensae et non permanet in die necessitatis

11 amicus si permanserit fixus erit tibi quasi coaequalis et in domesticis tuis fiducialiter aget

12 si humiliaverit se contra te et a facie tua abscondet se unianimem habebis amicitiam bonam

13 ab inimicis tuis separare et ab amicis tuis adtende

14 amicus fidelis protectio fortis qui autem invenit illum invenit thesaurum

15 amico fideli nulla est conparatio et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius

16 amicus fidelis medicamentum vitae et inmortalitatis et qui metuunt Dominum inveniunt illum

17 qui timet Deum aeque habebit amicitiam bonam quoniam secundum illum erit amicus illius

18 fili a iuventute tua excipe doctrinam et usque ad canos invenies sapientiam

19 quasi is qui arat et seminat accede ad illam et sustine bonos fructus illius

20 in opere enim ipsius exiguum laborabis et cito edes de generationibus illius

21 quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus et non permanet in illa excors

22 quasi lapidis virtus probatio erit in illis et non demorabuntur proicere illum

23 sapientia enim doctrinae secundum nomen est eius et non multis est manifesta quibus autem agnita est permanet usque ad conspectum Dei

24 audi fili et accipe consilium intellectus et ne abicias consilium meum

25 inice pedem tuum in conpedes illius et in torques eius tuum collum

26 subice umerum tuum et porta illam et ne acedieris vinculis eius

27 in omni animo tuo accede ad illam et in omni virtute tua serva vias eius

28 investiga illam et manifestabitur tibi et continens factus ne derelinqueris eam

29 in novissimis enim invenies requiem in ea et convertetur tibi in oblectationem

30 et erunt tibi conpedes in protectionem fortitudinis et bases virtutis et torques illius in stolam gloriae

31 decor enim vitae est in illa et vincula illius netura salutaris

32 stolam gloriae indues eam et coronam gratulationis superpones tibi

33 fili si adtenderis mihi disces et si adcommodaveris animam tuam sapiens eris

34 et si inclinaveris aurem tuam excipies doctrinam et si dilexeris audire sapiens eris

35 in multitudine presbyterorum prudentium sta et sapientiae illorum ex corde coniungere ut omnem narrationem Dei possis audire et proverbia laudis non effugiant te

36 et si videris sensatum evigila ad illum et gradus ostiorum illius exterat pes tuus

37 cogitatum habe in praeceptis Dei et in mandatis illius maxime adsiduus esto et ipse dabit cor tibi et concupiscentia sapientiae dabitur tibi

 

Chapitre 7

1 noli facere mala et non te adprehendent

2 discede ab iniquo et deficient mala abs te

3 non semines mala in sulcis iniuriae et non metes ea in septuplum

4 noli quaerere ab homine ducatum neque a rege cathedram honoris

5 non te iustifices ante Deum quoniam agnitor cordis ipse est et penes regem noli velle videri sapiens

6 noli quaerere fieri iudex nisi si valeas virtute inrumpere iniquitates ne forte extimescas faciem potentis et ponas scandalum in agilitate tua

7 non pecces in multitudinem civitatis nec te inmittas in populum

8 neque alliges duplicia peccata nec enim in uno eris inmunis

9 noli esse pusillanimis in anima tua

10 exorare et facere elemosynam non despicias

11 ne dicas in multitudine munerum meorum respiciet Deus et offerentem me Deo altissimo suscipiet munera mea

12 non inrideas hominem in amaritudine animae est enim qui humiliat et exaltat circumspector Deus

13 noli amare mendacium adversus fratrem tuum neque amico similiter facias

14 noli velle mentiri omne mendacium adsiduitas enim illius non bona

15 noli verbosus esse in multitudine presbyterorum et non iteres verbum in tua oratione

16 non oderis laboriosa opera et rusticationem ab Altissimo creatam

17 non te reputes in multitudine indisciplinatorum

18 memento irae quoniam non tardabit

19 humilia valde spiritum tuum quoniam vindicta carnis impii ignis et vermes

20 noli praevaricari in amicum pecunia differenti neque fratrem carissimum auro spreveris

21 noli discedere a muliere sensata et bona quam sortitus es in timore Dei gratia enim verecundiae illius super aurum

22 non laedas servum operantem in veritate neque mercennarium dantem animam suam

23 servus sensatus dilectus quasi anima tua non defraudes illum libertate neque inopem derelinquas illum

24 pecora tibi sunt adtende illis et si sunt utilia perseverent apud te

25 filii tibi sunt erudi illos et curva illos a pueritia illorum

26 filiae tibi sunt serva corpus illarum et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas

27 trade filiam et grande opus feceris et homini sensato da illam

28 mulier si est tibi secundum animam tuam non proicias illam et odibili non credas te in toto corde

29 honora patrem tuum et gemitus matris tuae ne obliviscaris

30 memento quoniam nisi per illos non fuisses et retribue illis quomodo et illi tibi

31 in tota anima tua time Deum et sacerdotes illius sanctifica

32 in omni virtute dilige eum qui te fecit et ministros eius non derelinquas

33 honora Deum ex tota anima tua et honorifica sacerdotes et propurga te cum brachiis

34 da illi partem sicut mandatum est tibi primitiarum et purgationis et de neglegentia purga te cum paucis

35 datum brachiorum tuorum et sacrificium sanctificationis offers initia sanctorum

36 et pauperi porrige manum tuam ut perficiatur propitiatio et benedictio tua

37 gratia datus in conspectu omnis viventis et mortuo non prohibeas gratiam

38 non desis plorantibus in conrogatione et cum lugentibus ambula

39 non te pigeat visitare infirmum ex his enim in dilectione firmaberis

40 in omnibus operibus tuis memorare novissima tua et in aeternum non peccabis

 

Chapitre 8

1 non litiges cum homine potente ne forte incidas in manus illius

2 non contendas cum viro locuplete ne forte contra consistat litem tibi

3 multos perdidit aurum atque argentum et usque cor regum extendit et convertit

4 non litiges cum homine linguato et non strues in igne illius ligna

5 non communices homini indocto ne male de progenie tua loquatur

6 ne despicias hominem avertentem se a peccato neque inproperes ei memento quoniam omnes sumus in correptionem

7 ne spernas hominem in sua senecta etenim ex nobis senescunt

8 noli de mortuo gaudere sciens quoniam omnes morimur et in gaudium nolumus venire

9 ne despicias narrationem presbyterorum sapientium et in proverbiis illorum conversare

10 ab ipsis enim disces doctrinam intellectus et servire magnatis sine querella

11 non te praetereat narratio seniorum et ipsi enim didicerunt a patribus suis

12 quoniam ab ipsis disces intellectum et in tempore necessitatis responsum

13 non incendas carbones peccatoris arguens eos ne incendaris flamma ignis peccatorum illorum

14 ne contra faciem stes contumeliosi ne sedeat quasi insidiator ori tuo

15 noli fenerare homini fortiori te quod si feneraveris tamquam perditum habe

16 non spondeas super virtutem tuam quod si spoponderis quasi restituens cogita

17 non iudices contra iudicem quoniam secundum quod dignum est iudicat

18 cum audace non eas in via ne forte gravet mala sua in te ipse enim secundum voluntatem suam vadit et simul cum stultitia illius peries

19 cum iracundo non facias rixam cum audace non eas in desertum quoniam quasi nihil est ante illum sanguis et ubi non est adiutorium elidet te

20 cum fatuis ne consilium habeas non enim poterunt diligere nisi quae ipsis placent

21 coram extraneo ne facias consilium nescis enim quid pariet

22 non omni homini cor tuum manifestes ne forte inferat tibi gratiam et convicietur tibi

 

Chapitre 9

1 non zeles mulierem sinus tui ne ostendas super te malitiam doctrinae nequam

2 non des mulieri potestatem animae tuae ne ingrediatur in virtute tua et confundaris

3 ne respicias mulierem multivolam ne forte incidas in laqueos illius

4 cum psaltrice ne adsiduus sis nec audias illam ne forte pereas in efficacia illius

5 virginem ne conspicias ne forte scandalizeris in decore illius

6 non des fornicariis animam tuam in nullo ne perdas te et hereditatem tuam

7 noli conspicere in vicis civitatis nec oberraveris in plateis illius

8 averte faciem tuam a muliere compta et non circumspicias speciem alienam

9 propter speciem mulieris multi perierunt et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit

10 omnis mulier quae est fornicaria quasi stercus in via conculcatur

11 speciem mulieris alienae multi admirati reprobi facti sunt conloquium enim illius quasi ignis exardescit

12 cum aliena muliere non accumbas super cubitum cum aliena muliere ne sedeas omnino nec accumbas cum ea super cubitum

13 et non alterceris cum ea in vino ne forte declinet cor tuum in illa et sanguine tuo labaris in perditionem

14 ne derelinquas amicum antiquum novus enim non erit similis illi

15 vinum novum amicus novus veterescat et cum suavitate bibes illud

16 non zeles gloriam et opes peccatoris non enim scis quae futura sit illius subversio

17 non placeat tibi iniuria iniustorum sciens quoniam usque ad inferos non placebit impius

18 longe abesto ab homine potestatem habente occidendi et non suspicaberis timorem mortis

19 et si accesseris ad illum noli aliquid committere ne forte auferat vitam tuam

20 communionem mortis scito quoniam in medium laqueorum ingredieris et super dolentium arma ambulabis

21 secundum virtutem tuam cave te a proximo et cum sapientibus et prudentibus tracta

22 viri iusti sint tibi convivae et in timore Dei sit gloriatio tibi

23 et in sensu sit tibi cogitatus et omnis narratio tua in praeceptis Altissimi

24 in manus artificum opera laudabitur et princeps populi in sapientia sermonis sui in sensu vero seniorum verbum

25 terribilis est in civitate sua homo linguosus et temerarius in verbo suo odibilis erit

 

Chapitre 10

1 iudex sapiens vindicabit populum suum et principatus sensati stabilis erit

2 secundum iudicem populi sic et ministri eius et qualis rector est civitatis tales et inhabitantes

3 rex insipiens perdet populum suum et civitates inhabitabuntur per sensum prudentium

4 in manu Dei potestas terrae et exclamabilis omnis iniquitas gentium et utilem rectorem in tempus suscitabit super illam

5 in manu Dei potestas hominis et super faciem scribae inponet honorem suum

6 omnis iniuriae proximi ne memineris et nihil agas in operibus iniuriae

7 odibilis coram Deo et hominibus superbia et execrabilis omnis iniquitas gentium

8 regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias et iniurias et contumelias et diversos dolos

9 avaro autem nihil est scelestius quid superbit terra et cinis

10 nihil est iniquius quam amare pecuniam hic enim et animam suam venalem habet quoniam in vita sua proiecit intima sua

11 omnis potentatus brevis via

12 brevem languorem praecidit medicus sic et rex hodie est et cras morietur

13 cum enim moritur homo hereditabit serpentes et bestias et vermes

14 initium superbiae hominis apostatare a Deo

15 quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor eius quoniam initium peccati omnis superbia qui tenuerit illam adimplebitur maledictis et subvertet eos in finem

16 propterea exhonoravit Dominus conventus malorum et destruxit eos usque in finem

17 sedes ducum superborum destruxit Deus et sedere fecit mites pro illis

18 radices gentium superbarum arefecit Deus et plantavit humiles ex ipsis gentibus

19 terras gentium evertit Dominus et perdidit eas usque ad fundamentum

20 arefecit ex ipsis et disperdidit illos et cessare fecit memoriam eorum a terra

21 perdidit Deus memoriam superborum et reliquit memoriam humilium sensu

22 non est creata hominibus superbia neque iracundia nationi mulierum

23 semen hominum honorabitur hoc quod timet Dominum semen autem hoc exhonorabitur hominum quod praeterit mandata Domini

24 in medio fratrum rector illorum in honore et qui timent Deum erunt in oculis illius

25 gloria divitum honoratorum et pauperum timor Dei est

26 non despicere hominem iustum pauperem et non magnificare virum peccatorem divitem

27 magnus est iudex et potens est in honore et non est maior illo qui timet Deum

28 servo sensato liberi servient et vir prudens disciplinatus non murmurabit correptus et inscius non honorabitur

29 noli te extollere in faciendo opere tuo et noli cunctari in tempore angustiae

30 melior est qui operatur et abundat in omnibus quam qui gloriatur et eget panem

31 fili in mansuetudine serva animam tuam et da illi honorem secundum meritum suum

32 peccantem in animam suam quis iustificabit et quis honorificabit exhonorantem animam suam

33 pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum et est homo qui honorificatur propter substantiam suam

34 qui gloriatur in paupertate quanto magis in substantia et qui gloriatur in substantia paupertatem vereatur

 

Chapitre 11

1 sapientia humiliati exaltabit caput illius et in medio magnatorum consedere illum faciet

2 non laudes virum in specie sua neque spernas hominem in visu suo

3 brevis in volatilibus est apis et initium dulcoris habet fructus illius

4 in vestitu ne glorieris umquam nec in die honoris tui extollaris quoniam mirabilia opera Altissimi solius et gloriosa et absconsa et invisa opera illius

5 multi tyranni sederunt in throno et insuspicabilis portavit diadema

6 multi potentes pressi sunt valide et gloriosi traditi sunt in manus alterorum

7 priusquam interroges ne vituperes quemquam et cum interrogaveris corripe iuste

8 priusquam audias ne respondeas verbum et in medio sermonum ne adicias loqui

9 de re ea quae te non molestat ne certeris et in iudicio peccantium ne consistas

10 fili ne in multis sint actus tui et si dives fueris non eris inmunis a delicto si enim secutus fueris non adprehendes et non effugies si praecucurreris

11 est laborans et festinans et dolens impius et tanto magis non abundat

12 est homo marcidus egens recuperatione plus deficiens virtute et abundans paupertate

13 et oculus Dei respexit illum in bono et erexit illum ab humilitate ipsius et exaltavit caput eius et mirati sunt in illo multi et honoraverunt Deum

14 bona et mala vita et mors et paupertas et honestas a Deo sunt

15 16

17 datio Dei permanet iustis et profectus illius successus habebunt in aeternum

18 est qui locupletatur parce agendo et haec pars mercedis illius

19 in eo quod dicit inveni requiem mihi et nunc manducabo de bonis meis solus

20 et nescit quod tempus praetereat et relinquet omnia aliis

21 sta in testamento tuo et in illo conloquere et in opere mandatorum tuorum veteresce

22 ne manseris in operibus peccatorum fide autem in Deo et mane in loco tuo

23 facile est enim in oculis Dei de subito honestari pauperem

24 benedictio Dei in mercedem iusti festinat et in honore veloci processus illius fructificat

25 ne dicas quid est mihi opus et quae erunt mihi ex hoc bona

26 ne dicas sufficiens sum et quid ex hoc pessimabor

27 in die bonorum ne inmemor sis malorum et in die malorum ne inmemor sis bonorum

28 quoniam facile coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas

29 malitia horae oblivionem facit luxuriae magnae et in fine hominis denudatio operum illius

30 ante mortem ne laudes hominem quemquam quoniam in filiis suis agnoscitur vir

31 non omnem hominem inducas in domum tuam multae enim insidiae sunt dolosi

32 sicut enim eructant praecordia fetantium sicut perdix inducitur in caveam et ut caprea in laqueum sic et cor superborum et sicut prospectator videns casum proximi sui

33 bona enim in mala convertens insidiatur et in electis inponet maculam

34 ab scintilla una augetur ignis et ab uno doloso augetur sanguis homo vero peccator sanguini insidiatur

35 adtende te a pestifero fabricat enim mala ne forte inducat super te subsannationem in perpetuum

36 admitte ad te alienigenam et subvertet te in turbore et abalienabit te a tuis propriis

 

Chapitre 12

1 si benefeceris scito cui feceris et erit gratia in bonis tuis multa

2 benefac iusto et invenies retributionem magnam et si non ab ipso certe a Domino

3 non est ei bene qui adsiduus est malis et elemosynam non danti quoniam et Altissimus odio habet peccatores et misertus est paenitentibus

4 da misericordi et ne suscipias peccatorem et impiis et peccatoribus reddet vindictam custodiens eos in die vindictae

5 da bono et non receperis peccatorem

6 benefac humili et non dederis impio prohibe panes illi dare ne in ipsis potentior te sit

7 nam duplicia mala invenies in omnibus bonis quoniam et Altissimus odio habet peccatores et impiis reddet vindictam

8 non agnoscetur in bonis amicus et non abscondetur in malis inimicus

9 in bonis viri inimici illius in tristitia et in malitia illius amicus agnitus est

10 non credas inimico tuo in aeternum sicut enim aeramentum eruginat nequitia illius

11 et si humiliatus vadat curvus adice animum tuum et custodi te ab illo

12 non statuas illum penes te nec sedeat ad dexteram tuam ne conversus stet in loco tuo ne forte conversus in locum tuum inquirat cathedram tuam et in novissimo cognoscas verba mea et in sermonibus meis stimuleris

13 quis miserebitur incantatori a serpente percusso et omnibus qui adpropiant bestiis et qui comitatur cum viro iniquo et obvolutus est in peccatis eius

14 una hora tecum permanebit si autem declinaveris non subportabit

15 in labiis suis indulcat inimicus et in corde suo insidiatur ut subvertat te in foveam

16 in oculis suis lacrimatur inimicus et si invenerit tempus non satiabitur sanguine

17 si incurrerint tibi mala invenies eum illic priorem

18 in oculis suis lacrimatur inimicus et quasi adiuvans suffodiet plantas tuas

19 caput suum movebit et plaudebit manu et multa susurrans commutabit vultum suum

 

Chapitre 13

1 qui tetigerit picem inquinabitur ab illa et qui communicaverit superbo inducet superbiam

2 pondus super se tollit qui honestiori communicat et ditiori te ne socius fueris

3 quid communicabit caccabus ad ollam quando enim conliserint confringetur

4 dives iniuste egit et fremebit pauper autem laesus tacebit

5 si largitus fueris adsumet te et si non habueris derelinquet te

6 si habes convivet tecum et evacuabit te et ipse non dolebit super te

7 si necessarius illi fueris subplantabit te et subridens spem dabit narrans tibi bona et dicet quid opus est tibi

8 et confundet te in cibis suis donec te exinaniat bis et ter et in novissimo derideat te postea videns derelinquet te et caput suum movebit ad te

9 10 adtende ne seductus in stultitiam humilieris

11 noli esse humilis in sapientia tua ne humiliatus in stultitiam seducaris

12 advocatus a potentiore discede ex hoc enim magis te advocabit

13 ne inprobus sis ne inpingaris et longe abesto ne eas in oblivionem

14 ne retineas ex aequo loqui cum illo ne credas multis verbis illius ex multa enim loquella temptabit te et subridens interrogabit te de absconditis tuis

15 inmitis animus illius conservabit verba tua et non parcet de malitia et de vinculis

16 cave tibi et adtende diligenter auditui tuo quoniam cum subversione tua ambulas

17 audiens vero illa quasi in somnis vide et vigilabis

18 omni vita tua dilige Deum et invoca eum in salute tua

19 omne animal diligit similem sibi sic et omnis homo proximum sibi

20 omnis caro ad similem sibi coniungitur et omnis homo simili sui sociabitur

21 si communicabit lupus agno aliquando sic peccator iusto

22 quae communicatio sancto homini ad canem aut quae pax bona diviti ad pauperem

23 venatio leonis onager in heremo sic pascua sunt divitum pauperes

24 et sicut abominatio est superbo humilitas sic execratio divitis pauper

25 dives commotus confirmatur ab amicis humilis autem cum ceciderit expellitur et a notis

26 diviti decepto multi recuperatores locutus est superba et iustificaverunt illum

27 humilis deceptus est et insuper arguitur locutus est sensate et non est datus ei locus

28 dives locutus est et omnes tacuerunt et verbum illius usque ad nubes perducent

29 pauper locutus est et dicunt quis est hic et si offenderit subvertunt illum

30 bona est substantia cui non est peccatum in conscientia et nequissima paupertas in ore impii

31 cor hominis inmutat faciem illius sive in bona sive in mala

32 vestigium cordis boni et faciem bonam difficile invenies et cum labore

 

Chapitre 14

1 beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo et non est stimulatus in tristitia delicti

2 felix qui non habuit animi sui tristitiam et non excidit ab spe sua

3 viro cupido et tenaci sine ratione est substantia et homini livido ad quid aurum

4 qui acervat ex animo suo iniuste aliis congregat et in bonis illius alius luxuriabitur

5 qui sibi nequa est cui alii bonus erit et non iucundabitur in bonis suis

6 qui sibi invidet nihil est illo nequius et haec redditio est malitiae illius

7 et si bene fecerit ignoranter et non volens facit et in novissimo manifestat malitiam suam

8 nequa est oculus lividi et avertens faciem et despiciens animam suam

9 insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis non satiabitur donec consummet arefaciens animam suam

10 oculus malus ad mala et non satiabitur pane et in tristitia erit super mensam suam

11 fili si habes benefac tecum et Deo bonas oblationes offer

12 memor esto quoniam mors non tardat et testamentum inferorum quia demonstratum est tibi testamentum enim huius mundi morte morietur

13 ante mortem benefac amico tuo et secundum vires tuas exporrigens da pauperi

14 non defrauderis a die bono et particula boni doni non te praetereat

15 nonne aliis relinques dolores et labores tuos in divisione sortis

16 da et accipe et iustifica animam tuam

17 ante obitum tuum operare iustitiam quoniam non est apud inferos invenire cibum

18 omnis caro sicut faenum veterescit et sicut folium fructificans in arbore viridi

19 alia generat et alia deicit sic generatio carnis et sanguinis alia finitur et alia nascitur

20 omne opus corruptibile in fine deficiet et qui illud operatur ibit cum ipso

21 et omne opus electum iustificabitur et qui operatur illud honorabitur in illo

22 beatus vir qui in sapientia sua morietur et qui in iustitia sua meditabitur et in sensu cogitabit circumspectionem Dei

23 qui excogitat vias illius in suo corde et in absconsis illius intellegens vadens post illam quasi vestigator et in viis illius consistens

24 qui respicit per fenestras et in ianuas illius audiens

25 qui requiescit iuxta domum illius et in parietibus illius figens palum statuet casulam suam ad manus illius et requiescunt in casula eius bona per aevum

26 statuet filios suos sub tegimen illius et sub ramis illius morabitur

27 protegetur in subtegmine illius a fervore et in gloria eius requiescet

 

Chapitre 15

1 qui timet Deum faciet illud et qui continens est iustitiae adprehendet illam

2 et obviabit illi quasi mater honorificata et quasi mulier a virginitate suscipiet illum

3 cibabit illum panem vitae et intellectus et aqua sapientiae salutaris potabit illum et firmabitur in illo et non flectetur

4 et continebit illum et non confundetur et inaltabit illum apud proximos suos

5 et in medio ecclesiae aperiet os illius adimplebit illum spiritu sapientiae et intellectus et stolam gloriae vestiet illum

6 iucunditatem et exultationem thesaurizabit super illum et nomine aeterno hereditabit illum

7 homines stulti non adprehendent illam et homines sensati obviabunt illi homines stulti non videbunt illam longe enim abest a superbia et dolo

8 viri mendaces non erunt illius memores et viri veraces inveniuntur in illa et successum habebunt usque ad inspectionem Dei

9 non est speciosa laus in ore peccatoris

10 quoniam a Deo profecta est sapientia sapientiae enim Dei adstabit laus et in ore fideli abundabit et Dominator dabit eam illi

11 non dixeris per Deum abest quae odit enim ne feceris

12 non dicas ille me inplanavit non enim necessarii sunt illi homines impii

13 omne execramentum erroris odit Deus et non erit amabile timentibus illum

14 Deus ab initio constituit hominem et reliquit illum in manu consilii sui

15 adiecit mandata et praecepta sua

16 si volueris mandata conservabunt te et in perpetuum fidem placitam facere

17 adposuit tibi aquam et ignem ad quod voles porrige manum tuam

18 ante hominem vita et mors bonum et malum quod placuerit ei dabitur illi

19 quoniam multa sapientia Dei et fortis in potentia videns omnes sine intermissione

20 oculi Dei ad timentes eum et ipse agnoscit omnem operam hominis

21 nemini mandavit impie agere et nemini dedit spatium peccandi

22 non enim concupiscit multitudinem filiorum infidelium et inutilium

 

Chapitre 16

1 et ne iucunderis in filiis impiis si multiplicentur non oblecteris super ipsos si non est timor Dei cum illis

2 non credas vitae illorum et ne respexeris in labores illorum

3 melior est enim unus timens Deum quam mille filii impii

4 et utile mori sine filiis quam relinquere filios impios

5 ab uno sensato inhabitabitur patria et a tribus impiis deseretur

6 multa talia vidit oculus meus et fortiora horum audivit auris mea

7 in synagoga peccantium exardebit ignis et in gente incredibili exardescit ira

8 non exoraverunt pro peccatis suis antiquis gigantibus qui destruxerunt confidentes suae virtuti

9 et non pepercit peregrinationi illorum et execratus est illos prae superbia verbi illorum

10 non misertus est illis gentem totam perdens et extollentes se in suis peccatis

11 et sicut sescenta milia peditum qui congregati sunt in duritia cordis sui et si unus fuisset cervicatus mirum si fuisset inmunis

12 misericordia enim et ira est cum illo potens exoratio et effundens iram

13 secundum misericordiam suam sic correptio illius hominem secundum operam suam iudicat

14 non effugiet in rapinam peccator et non retardabit sufferentia misericordiam facientis

15 omnis misericordia faciet locum unicuique secundum meritum operum suorum et secundum intellectum peregrinationis ipsius

16 non dicas a Deo abscondar et ex summo quis mei memorabitur

17 in populo magno non agnoscar quae est enim anima mea in tam inmensa creatura

18 ecce caelum et caeli caelorum abyssus et universa terra et quae in eis sunt in conspectu illius commovebuntur

19 montes simul et colles et fundamenta terrae et cum conspexerit illa Deus tremore concutientur

20 et omne cor intellegetur

21 et vias illius quis intellegit et procella quam nec oculus videbit hominis

22 nam plurima opera illius sunt in absconsis opera iustitiae quis enuntiabit aut quis sustinebit longe enim est testamentum a quibusdam et interrogatio omnium in consummatione est

23 qui minoratur corde cogitat inania et vir inprudens et errans cogitat stulta

24 audi me fili et disce disciplinam sensus et in verbis meis adtende in corde

25 edicam in aequitate disciplinam et scrutabor enarrare sapientiam et in verbis meis adtende in corde tuo et dico in aequitate spiritus virtutes quas posuit Deus in opera sua ab initio et in veritate enuntio scientiam eius

26 in iudicio Dei opera ipsius ab initio et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum et initia ipsorum in gentibus suis

27 ornavit in aeternum opera illorum nec esurierunt nec laboraverunt et non destiterunt ab operibus suis

28 unusquisque proximum sibi non angustiavit usque in aevum

29 non incredibiles verbo illius

30 post haec Deus in terram respexit et implevit illam bonis suis

31 anima omnis vitalis denudavit ante faciem ipsius et ipsa iterum reversio illorum

 

Chapitre 17

1 Deus creavit de terra hominem et secundum imaginem suam fecit illum

2 et iterum convertit illum in ipsam et secundum se vestivit illum virtutem

3 numerum dierum et tempus dedit illi et dedit illi potestatem eorum quae sunt super terram

4 posuit timorem illius super omnem carnem et dominatus est bestiarum et volatilium

5 creavit ex ipso adiutorium similem ipsi consilium et linguam et oculos aures et cor dedit illis excogitandi et disciplinam intellectus replevit illos

6 creavit illis scientiam spiritus sensum implevit cor illorum et mala et bona ostendit illis

7 posuit oculum ipsorum super corda illorum ostendere illis magnalia operum suorum

8 et nomen sanctificationis conlaudent et gloriari in mirabilibus illius et magnalia enarrent operum eius

9 addidit illis disciplinam et legem vitae hereditavit illos

10 testamentum aeternum constituit cum illis et iudicia sua ostendit illis

11 et magnalia honoris eius vidit oculus illorum et honorem vocis audierunt aures illorum et dixit illis adtendite ab omni iniquo

12 et mandavit illis unicuique de proximo

13 viae illorum coram ipso sunt semper non sunt absconsae ab oculis ipsius

14 in unamquamque gentem praeposuit rectorem

15 et pars Dei Israhel facta est manifesta

16 omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei et oculi eius sine intermissione inspicientes in viis eorum

17 non sunt absconsa testamenta per iniquitatem eorum et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei

18 elemosyna viri quasi sacculum cum ipso et gratiam hominis quasi pupillam conservabit

19 et postea resurget et retribuet illis retributionem unicuique in caput illorum et convertet in interiores partes terrae

20 paenitentibus autem dedit viam iustitiae et conrogavit deficientes sustinere et destinavit illis sortem veritatis

21 convertere ad Deum et relinque peccata tua

22 precare ante faciem et minue offendiculum

23 refer te ad Dominum et avertere ab iniustitia et nimis odito execrationem

24 et cognosce iustitias et iudicia Dei et sta in sorte propositionis et orationis altissimi Dei

25 in partes vade saeculi sancti cum vivis et dantibus confessionem

26 non demoreris in errore impiorum a mortuo quasi nihil perit

27 confiteberis vivens vivus et sanus confiteberis et laudabis Deum et gloriaberis in miserationibus illius

28 quam magna misericordia Dei et propitiatio illius convertentibus ad se

29 nec enim omnia possunt esse in hominibus quoniam non est inmortalis filius hominis et in vanitate malitiae placuerunt

30 quid lucidius sole et hic deficiet aut quid nequius excogitabit caro et sanguis et hoc arguitur

31 virtutem altitudinis caeli ipse conspicit et omnes homines terra et cinis

 

Chapitre 18

1 qui vivit in aeternum creavit omnia simul Deus solus iustificabitur et manet invictus rex in aeternum

2 quis sufficit enarrare opera illius

3 quis enim investigabit magnalia eius

4 virtutem autem magnitudinis eius quis enuntiabit et quis adiciet enarrare misericordiam eius

5 non est minuere neque adicere nec est invenire magnalia Dei

6 cum consummaverit homo tunc incipit et cum quieverit operabitur

7 quid homo et quae gratia illius et quid bonum aut quid nequam illius

8 numerus dierum hominum multum centum anni quasi guttae aquae a mare et sicut calculus harenae sic exigui anni in die aevi

9 propter hoc patiens est Deus in illis et effudit super eos misericordiam suam

10 vidit praesumptionem cordis illorum quoniam mala est et cognovit subversionem illorum quoniam nequa est

11 ideo adimplevit propitiationem suam in illis et ostendit illis viam aequitatis

12 miseratio hominis circa proximum suum misericordia autem Dei super omnem carnem

13 qui misericordiam habet et docet erudit quasi pastor gregem suum

14 misereatur excipiens doctrinam miserationis et qui festinant in iudiciis eius

15 fili in bonis non des querellam et omni dato non des tristitiam verbi mali

16 nonne ardorem refrigerabit ros sic et verbum melius quam datus

17 nonne ecce verbum super datum bonum et utraque cum homine iustificato

18 stultus achariter inproperabit et datus indisciplinati tabescere facit oculos

19 ante iudicium para iustitiam tibi et antequam loquaris disce

20 ante languorem adhibe medicinam et ante iudicium interroga te ipsum et in conspectu Dei invenies propitiationem

21 ante languorem humilia te et in tempore infirmitatum ostende conversationem tuam

22 non inpediaris operari semper et non veteris usque ad mortem iustificari quoniam merces Dei manet in aeternum

23 ante orationem praepara animam tuam et noli esse quasi homo qui temptat Deum

24 memento irae in die consummationis et tempus retributionis in conversatione facies

25 memento paupertatis in tempore abundantiae et necessitatem paupertatis in die divitiarum

26 a mane usque ad vesperam mutatur tempus et haec omnia citata in oculis Dei

27 homo sapiens in omnibus metuet et in diebus delictorum adtendet ab inertia

28 omnis astutus agnovit sapientiam et invenienti eam dabit confessionem

29 sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt et intellexerunt veritatem et iustitiam et inploraverunt proverbia et iudicia

30 de continentia animae post concupiscentias tuas non eas et a voluntate tua avertere

31 si praestes animae tuae concupiscentiam eius faciet te in gaudium inimicis

32 ne oblecteris in turbis nec in modicis ad duas est enim commissio illorum

33 ne fueris mediocris in contentione ex fenore et non est tibi nihil in sacculo eris enim invidus tuae vitae

 

Chapitre 19

1 operarius ebriacus non locupletabitur et qui spernit modica paulatim decidet

2 vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes et arguent sensatos

3 et qui se iungit fornicariis erit nequa putredo et vermes hereditabunt illum et extolletur in exemplum maius et tolletur de numero anima eius

4 qui credit cito levis corde minorabitur et qui delinquit in animam suam insuper habebitur

5 qui gaudet iniquitati denotabitur et qui odit correptionem comminuetur vita et qui odit loquacitatem extinguit malitiam

6 qui peccat in animam suam paenitebitur et qui iucundatur malitia denotabitur

7 ne iteres verbum nequam et durum et non minoraberis

8 amico et inimico noli enarrare sensum tuum et si est tibi delictum noli denudare

9 audiet enim te et custodiet te et quasi defendens peccatum odiet te et sic aderit tibi semper

10 audisti verbum adversus proximum conmoriatur in te fidens quoniam non te disrumpet

11 a facie verbi parturit fatuus tamquam gemitus partus infantis

12 sagitta infixa femori carnis sic verbum in corde stulti

13 corripe amicum ne forte non intellexerit et dicat non feci aut si fecerit ne iterum addat facere

14 corripe proximum ne forte non dixerit et si dixerit ne forte iteret

15 corripe amicum saepe enim fit commissio

16 et non omni verbo credas est qui labitur lingua sed non ex animo

17 quis est enim qui non deliquerit lingua sua corripe proximum antequam commineris

18 et da locum timori Altissimi quia omnis sapientia timor Dei et in illa timere Deum et in omni sapientia dispositio legis

19 et non est sapientia nequitiae disciplina et non est cogitatus peccatorum prudentia

20 est nequitia et ipsa execratio et est insipiens qui minuitur sapientia

21 melior est homo qui deficit sapientia et deficiens sensu in timore quam qui abundat sensu et transgreditur legem Altissimi

22 est sollertia certa et ipsa iniqua

23 et est qui emittit verbum certum enarrans veritatem est qui nequiter humiliat se et interiora eius plena sunt dolo

24 et est iustus qui se nimium submittit a multa humilitate et est iustus qui inclinat faciem et fingit non videre quod ignoratum est

25 et si ab inbecillitate virium vetetur peccare si invenerit tempus malefaciendi malefaciet

26 ex visu cognoscitur vir et ab occursu faciei cognoscitur sensatus

27 amictus corporis et risus dentium et ingressus hominis enuntiant de illo

28 est correptio mendax in ira contumeliosi et est indicium quod non probatur esse bonum et est tacens et ipse est prudens

 

Chapitre 20

1 quam bonum est arguere quam irasci et confitentem in oratione non prohibere

2 concupiscentia spadonis devirginavit iuvenem

3 sic qui facit per vim iudicium inique

4 quam bonum est correptum manifestare paenitentiam sic enim effugies voluntarium peccatum est tacens qui invenitur sapiens

5 et est odibilis qui procax est ad loquendum

6 est autem tacens non habens sensum loquellae et est tacens sciens tempus apti temporis

7 homo sapiens tacebit usque ad tempus lascivus autem et inprudens non servabunt tempus

8 qui multis utitur verbis laedit animam suam et qui potestatem sibi adsumit iniuste odietur

9 est processio in malis viro indisciplinato et est inventio in detrimentum

10 est datus qui non sit utilis et est datus cuius retributio duplex

11 est propter gloriam minoratio et est qui ab humilitate levavit caput

12 est qui multa redimat modico pretio et restituens ea septuplum

13 sapiens in verbis se ipsum amabilem facit gratiae autem fatuorum effundentur

14 datus insipientis non erit utilis tibi oculi enim illius septimplices sunt

15 exigua dabit et multa inproperabit et apertio oris illius inflammatio est

16 hodie fenerat quis et cras expetit et odibilis homo huiusmodi

17 fatuo non erit amicus et non erit gratia bonis illius

18 qui enim edunt panem illius falsi linguae sunt quotiens et quanti inridebunt eum

19 neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit similiter et quod non erat habendum

20 lapsus falsae linguae quasi qui pavimento cadens nam et sic casus malorum festinanter venient

21 homo acharis quasi fabula vana in ore indisciplinatorum adsidua erit

22 ex ore fatui reprobabitur parabola non enim dicit illam in tempore suo

23 est qui vetatur peccare ab inopia et in requie sua stimulabitur

24 est qui perdit animam suam prae confusione et ab inprudenti persona perdet eam personae autem acceptione perdet se

25 est qui prae confusione promittit amico et lucratus est eum inimicum gratis

26 obprobrium nequa in homine mendacium et in ore indisciplinatorum adsidue erit

27 potius furem quam adsiduitas viri mendacis perditionem autem ambo hereditabunt

28 mores hominum mendacium sine honore et confusio illius cum ipso sine intermissione

29 verbum parabolarum sapiens in verbis producet se ipsum et homo prudens placebit magnatis

30 qui operatur terram suam inaltabit acervum fructuum et qui operatur iustitiam ipse exaltabitur qui vero placet magnatis effugiet iniquitatem

31 xenia et dona excaecant oculos iudicum et quasi mutus in ore avertit correptiones eorum

32 sapientia absconsa et thesaurus invisus quae utilitas in utrisque

33 melius in hominibus qui abscondent insipientiam suam quam qui abscondunt sapientiam suam

 

Chapitre 21

1 fili peccasti non adicias iterum sed et de pristinis deprecare ut tibi remittatur

2 quasi a facie colubri fuge peccata et si accesseris ad illa suscipient te

3 dentes leonis dentes eius interficientes animas hominum

4 quasi romphea bis acuta omnis iniquitas plagae illius non est sanitas

5 cataplectatio et iniuriae adnullabunt substantiam sic substantia superbiae eradicabitur

6 deprecatio pauperis ex ore usque ad aures eius veniet et iudicium festinato adveniet illi

7 qui odit correptionem vestigium est peccatoris et qui timet Deum convertet ad cor suum

8 notus a longe potens lingua audaci et sensatus scit labi se ab ipso

9 qui aedificat domum inpendiis alienis quasi qui colligat lapides suos in hieme

10 stuppa collecta synagoga peccantium et consummatio illorum flamma ignis

11 via peccantium conplanata lapidibus et in fine illorum inferi et tenebrae et poena

12 qui custodit iustitiam continebit sensum eius

13 consummatio timoris Dei sapientia et sensus

14 non erudietur qui non est sapiens in bono

15 est autem insipientia quae abundat in malo et non est sensus ubi abundat amaritudo

16 scientia sapientis tamquam inundatio abundabit et consilium illius sicut fons vitae permanet

17 cor fatui quasi vas confractum et omnem sapientiam non tenebit

18 verbum sapiens quodcumque audierit scius laudabit et ad se adiciet audivit luxuriosus et displicebit illi et proiciet illud post dorsum suum

19 narratio fatui quasi sarcina in via nam in labiis sensati invenietur gratia

20 os prudentis quaeritur in ecclesia et verba illius cogitabunt in cordibus suis

21 tamquam domus exterminata sic fatuo sapientia et scientia insensati inenarrabilia verba

22 conpedes in pedibus stulto doctrina et quasi vincula manuum supra manum dexteram

23 fatuus in risu inaltat vocem suam vir autem sapiens vix tacite ridebit

24 ornamentum aureum prudenti doctrina et quasi brachiale in brachio dextro

25 pes fatui facilis in domum proximi et homo peritus confundetur a persona potentis

26 stultus a fenestra respiciet in domum vir autem eruditus foris stabit

27 stultitia hominis audire per ostium et prudens gravabitur contumelia

28 labia inprudentium stulta narrabunt verba autem prudentium statera ponderabuntur

29 et in ore fatuorum cor illorum et in corde sapientium os illorum

30 dum maledicit impius diabolum maledicit ipse animam suam

31 susurrio coinquinabit animam suam et in omnibus odietur et qui manserit odiosus erit tacitus et sensatus honorabitur

 

Chapitre 22

1 in lapide luteo lapidatus est piger et omnes loquentur super aspernationem illius

2 de stercore boum lapidatus est piger et omnis qui tetigerit eum excutiet manus

3 confusio patris est de filio indisciplinato in filia autem in deminoratione fiet

4 filia prudens hereditas viro suo nam quae confundit in contumeliam fit genitoris

5 patrem et virum confundit audax et ab impiis non minorabitur ab utrisque autem inhonorabitur

6 musica in luctu inportuna narratio flagella et doctrina in omni tempore sapientia

7 qui docet fatuum quasi qui conglutinet testam

8 qui narrat verbum non adtendenti quasi qui excitat dormientem de gravi somno

9 qui enumerat stulto et in fine dicit quis est hic

10 super mortuum plora defecit enim lux eius et super fatuum plora defecit enim sensus

11 modicum plora supra mortuum quoniam requievit

12 nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui

13 luctus mortui septem dies fatui autem et impii omnes dies vitae illorum

14 cum stulto non multum loquaris et cum insensato ne abieris

15 serva te ab illo ut non molestiam habeas et non coinquinaberis in inpactu illius

16 deflecte ab illo et invenies requiem et non acediaberis in stultitiam illius

17 super plumbum gravabitur et quod illi aliud nomen quam fatuus

18 harenam et salem et massam ferri facilius est portare quam hominem inprudentem et fatuum et impium

19 loramentum ligneum conligatum fundamento aedificii non dissolvetur sic et cor confirmatum in cogitatione consilii

20 cogitatus sensati in omni tempore vel metu non pravabitur

21 sicut pali in excelsis et cementa in inpensa posita contra faciem venti non permanebunt

22 sic et cor timidum in cogitatione stulti contra impetum timoris non resistit

23 sic et cor trepidum in cogitatione fatui omni tempore non metuebit sic et qui in praeceptis Dei permanet semper

24 pungens oculum deducens lacrimas et qui pungit cor proferet sensum

25 mittens lapidem in volatilia deiciet illa sic et qui conviciatur amico dissolvit amicitiam

26 ad amicum et si produxeris gladium non desperes est enim regressus ad amicum

27 si aperuerit os triste non timeas est enim concordatio excepto convicio et inproperio et superbia et mysterii revelatione et plaga dolosa in his omnibus effugiet amicus

28 fidem posside cum proximo in paupertate illius ut et in bonis illius laeteris

29 in tempore tribulationis illius permane illi fidelis ut et in hereditate illius coheres sis

30 ante ignem camini vapor et fumus ignis inaltatur sic et ante sanguinem maledicta et contumeliae et minae

31 amicum salutare non confundaris et a facie illius non me abscondam et si mala mihi evenerint per illum sustineo

32 omnis qui audiet cavebit se ab eo

33 quis dabit ori meo custodiam et supra labia mea signaculum certum uti ne cadam ab ipsis et lingua mea perdat me

 

Chapitre 23

1 Domine pater et dominator vitae meae non relinquas me ne sinas me cadere in illis

2 quis superponet in me in cogitatu meo flagella et in corde meo doctrinam sapientiae ut ignorationibus eorum non parcant mihi et non pareant delicta illorum

3 et adincrescant ignorantiae meae et multiplicentur delicta mea et peccata mea abundent et incidam in conspectu adversariorum et gaudeat inimicus meus

4 Domine pater et Deus vitae meae ne derelinquas me in cogitatu illorum

5 extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi et omne desiderium averte a me

6 aufer a me ventris concupiscentias et concubitus concupiscentiae ne adprehendant me et animae inreverenti et infrunitae ne tradas me

7 doctrina oris doctrinam oris audite filii et qui custodierit illam non periet in labiis suis nec scandalizabitur in operibus nequissimis

8 in vanitate sua adprehendetur peccator et superbus et maledicus scandalizabitur in illo

9 iurationi non adsuescat os tuum multus enim casus in illa

10 nominatio vero Dei non sit adsidua in ore tuo et nominibus sanctorum non admiscearis quoniam non eris inmunis ab eis

11 sicut enim servus interrogatus adsidue a livore non minuetur sic omnis iurans et nominans in toto a peccato non purgabitur

12 vir multum iurans implebitur iniquitate et non discedet a domo illius plaga

13 et si frustraverit delictum ipsius super ipsum erit et si dissimulaverit delinquet dupliciter

14 et si in vacuum iuraverit non iustificabitur replebitur enim retributione domus illius

15 est et alia loquella contraria morti non inveniatur in hereditate Iacob

16 etenim a misericordibus omnia haec auferentur et in delictis non volutabunt

17 indisciplinose non adsuescat os tuum est enim in illa verbum peccati

18 memento patris et matris tuae in medio enim magnatorum consistis

19 ne forte obliviscatur te in conspectu illorum et adsiduitate tua infatuatus inproperium patiaris et maluisses non nasci et diem nativitatis tuae maledicas

20 homo adsuetus in verbis inproperii in omnibus diebus suis non erudietur

21 duo genera abundant in peccatis et tertium adducit iram et perditionem

22 anima calida quasi ignis ardens non extinguetur donec aliquid gluttiat

23 et homo nequam in ore carnis suae non desinet donec incendat ignem

24 homini fornicario omnis panis dulcis non cessabit transgrediens a lecto suo

25 omnis homo qui transgreditur lectum suum contemnens in animam suam et dicens quis me videt

26 tenebrae circumdant me et parietes cooperiunt me et nemo circumspicit me quem vereor delictorum meorum non memorabitur Altissimus

27 et non intelleget quoniam omnia videt oculus illius quoniam expellit a se timorem Dei huiusmodi hominis timor et oculi hominum timentes illum

28 et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores super solem circumspicientes omnes vias hominum et profundum abyssi et hominum corda intuentes in absconsas partes

29 Domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt agnita sic et post perfectum respicit omnia

30 hic in plateis civitatis vindicabitur quasi pullus equinus fugabitur et ubi non speravit adprehendetur

31 et erit dedecus omnibus quod non intellexerit timorem Dei

32 sic et mulier omnis relinquens virum suum et statuens hereditatem ex alieno matrimonio

33 primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit et secundo virum suum dereliquit tertio in adulterio fornicata est et ex alio viro filios statuit sibi

34 haec in ecclesiam adducetur et in filios eius respicietur

35 non tradent filii eius radices et rami eius non dabunt fructum

36 derelinquent in maledictum memoriam illius et dedecus illius non delebitur

37 et agnoscent qui derelicti sunt quoniam nihil melius quam timor Dei et nihil dulcius quam respicere in mandatis Domini

38 et gloria magna est sequi Dominum longitudo enim dierum adsumetur ab eo

 

Chapitre 24

1 sapientiae laus sapientia laudabit animam suam et in Deo honorabitur et in medio populi sui gloriabitur

2 et in ecclesiis Altissimi aperiet os suum et in conspectu virtutis illius gloriabitur

3 in medio populo exaltabitur et in plenitudine sancta admirabitur

4 in multitudine electorum habebit laudem et inter benedictos benedicetur dicens

5 ego ex ore Altissimi prodivi primogenita ante omnem creaturam

6 ego in caelis feci ut oriretur lumen indeficiens et sicut nebula texi omnem terram

7 ego in altis habitavi et thronus meus in columna nubis

8 gyrum caeli circuivi sola et in profundum abyssi penetravi et in fluctibus maris ambulavi

9 et in omni terra steti et in omni populo

10 et in omni gente primatum habui

11 et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi et in his omnibus requiem quaesivi et in hereditate eius morabor

12 tunc praecepit et dixit mihi creator omnium et qui creavit me requievit in tabernaculo meo

13 et dixit mihi in Iacob inhabita et in Israhel hereditare et in electis meis ede radices

14 ab initio ante saeculum creata sum et usque ad futurum saeculum non desinam et in habitatione sancta coram ipso ministravi

15 et sic in Sion firmata sum et in civitate sanctificata similiter requievi et in Hierusalem potestas mea

16 et radicavi in populo honorificato et in parte Dei mei hereditas illius et in plenitudine sanctorum detentio mea

17 quasi cedrus exaltata sum in Libano et quasi cypressus in monte Sion

18 et quasi palma exaltata sum in Cades et quasi plantatio rosae in Hiericho

19 quasi oliva speciosa in campis et quasi platanus exaltata sum iuxta aquam in plateis

20 sicut cinnamomum et aspaltum aromatizans odorem dedi quasi murra electa dedi suavitatem odoris

21 et quasi storax et galbanus et ungula et gutta et quasi libanus non incisus vaporavi habitationem meam et quasi balsamum non mixtum odor meus

22 ego quasi terebinthus extendi ramos meos et rami mei honoris et gratiae

23 ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris et flores mei fructus honoris et honestatis

24 ego mater pulchrae dilectionis et timoris et agnitionis et sanctae spei

25 in me gratia omnis vitae et veritatis in me omnis spes vitae et virtutis

26 transite ad me omnes qui concupiscitis me et a generationibus meis implemini

27 spiritus enim meus super melle dulcis et hereditas mea super mel et favum

28 memoria mea in generatione saeculorum

29 qui edunt me adhuc esurient et qui bibunt me adhuc sitient

30 qui audit me non confundetur et qui operantur in me non peccabunt

31 qui elucidant me vitam aeternam habebunt

32 haec omnia liber vitae testamentum Altissimi et agnitio veritatis

33 legem mandavit Moses in praeceptis iustitiarum et hereditatem domui Iacob et Israhel promissionis

34 posuit David puero suo excitare regem ex ipso fortissimum in throno honoris sedentem in sempiternum

35 qui implet quasi Phison sapientiam et sicut Tigris in diebus novorum

36 qui adimplet quasi Eufrates sensum qui multiplicat quasi Iordanis in tempore messis

37 qui mittit disciplinam sicut lucem et adsistens quasi Geon in die vindemiae

38 qui perficit primus scire ipsam et infirmior non investigavit eam

39 a mari enim abundavit cogitatio eius et consilium illius abysso magna

40 ego sapientia effudi flumina

41 ego quasi tramis aquae inmensae de fluvio ego quasi fluvius Doryx et sicut aquaeductus exivi a paradiso

42 dixi rigabo meum hortum plantationum et inebriabo pratus mei fructum

43 et ecce facta est mihi tramis abundans et fluvius meus propinquavit ad mare

44 quoniam doctrinam quasi antelucanum inlumino omnibus et enarrabo illam usque in longinquo

45 penetrabo inferiores partes terrae et inspiciam omnes dormientes et inluminabo sperantes in Deo

46 adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam et relinquam illam quaerentibus sapientiam et non desinam in progenies illorum usque in aevum sanctum

47 videte quoniam non soli mihi laboravi sed omnibus exquirentibus veritatem

 

Chapitre 25

1 in tribus placitum est spiritui meo quae sunt probata coram Deo et hominibus

2 concordia fratrum et amor proximorum et vir et mulier sibi consentientes

3 tres species odivit anima mea et adgravor valde animae illorum

4 pauperem superbum et divitem mendacem et senem fatuum et insensatum

5 in iuventute tua non congregasti et quomodo invenies eam in senectute tua

6 quam speciosum canitiae iudicium et presbyteris cognoscere consilium

7 quam speciosa veteranis sapientia et gloriosis intellectus et consilium

8 corona senum multa peritia et gloria illorum timor Dei

9 novem insuspicabilia cordis magnificavi et decimum dicam in lingua hominibus

10 homo qui iucundatur in filiis vivens et videns subversionem inimicorum

11 beatus qui inhabitat cum muliere sensata et qui in lingua sua non est lapsus et qui non servivit indignis se

12 beatus qui invenit amicum verum et qui enarrat iustitiam auri audienti

13 quam magnus qui invenit sapientiam et scientiam sed non est super timentem Deum

14 timor Dei super omnia superposuit

15 beatus cui donatum est habere timorem Dei qui tenet illum cui adsimilabitur

16 timor Dei initium dilectionis eius fidei autem initium adglutinandum est ei

17 omnis plaga tristitia cordis est et omnis malitia nequitia mulieris est

18 et omnem plagam et non plagam videbit cordis

19 et omnem nequitiam et non nequitiam mulieris

20 et omnem obductum et non obductum odientium

21 et omnem vindictam et non vindictam inimicorum

22 non est caput nequius super caput colubri

23 et non est ira super iram inimici commorari leoni et draconi placebit quam habitare cum muliere nequa

24 nequitia mulieris inmutat faciem eius et obcaecabit vultum suum tamquam ursus et quasi saccum ostendit in medio proximorum eius

25 et audiens suspirabit modicum

26 brevis malitia super malitiam mulieris sors peccatorum cadat super illam

27 ascensus harenosus in pedibus veterani sic mulier linguata homini quieto

28 ne respicias in mulieris speciem et non concupiscas mulierem in specie

29 mulieris ira et inreverentia et confusio magna

30 mulier si primatum habeat contraria est viro suo

31 cor humile et facies tristis et plaga mortis mulier nequa

32 manus debiles et genua dissoluta mulier quae non beatificat virum suum

33 a muliere initium factum est peccati et per illam omnes morimur

34 non des aquae tuae exitum nec modicum nec mulieri nequa veniam prodeundi

35 si non ambulaverit ad manum tuam et confundet te in conspectu inimicorum

36 a carnibus tuis abscide illam ne semper te abutatur

 

Chapitre 26

1 mulieris bonae beatus vir numerus enim annorum illorum duplex

2 mulier fortis oblectat virum suum et annos vitae illius in pace implebit

3 pars bona mulier bona in parte bona timentium Deum dabitur viro pro factis bonis

4 divitis autem et pauperis cor bonum in omni tempore vultus illorum hilaris

5 a tribus timuit cor meum et in quarto facies mea metuit

6 delatura civitatis et collectio populi

7 et calumniam mendacem super mortem omnia gravia

8 dolor cordis et luctus mulier zelotypa

9 in muliere infideli flagellum linguae omnibus communicans

10 sicut boum iugum quod movetur ita et mulierem nequam qui tenet illam quasi qui adprehendat scorpionem

11 mulier ebriosa ira magna et contumelia et turpitudo illius non contegetur

12 fornicatio mulieris in extollentia oculorum et in palpebris illius agnoscetur

13 in filia non avertente se firma custodiam ne inventa occasione utatur se

14 ab omni inreverentia oculis cave et ne mireris si te neglexerit

15 sicut viator sitiens ad fontem os aperiet et ab omni aqua proxima bibet et contra omnem palum sedebit et contra omnem sagittam aperiet faretram donec deficiat

16 gratia mulieris sedulae delectabit virum suum et ossa illius inpinguabit

17 disciplina illius datus Dei

18 mulier sensata et tacita non est inmutatio eruditae animae

19 gratia super gratiam mulier sancta et pudorata

20 omnis autem ponderatio non est digna continentis animae

21 sicut sol oriens mundo in altissimis Dei sic mulieris bonae species in ornamentum domus eius

22 lucerna splendens super candelabrum sanctum et species faciei super aetatem stabilem

23 columnae aureae super bases argenteas et pedes firmi super plantas stabilis mulieris

24 fundamenta aeterna super petram solidam et mandata Dei in corde mulieris sanctae

25 in duobus contristatum est cor meum et in tertio iracundia mihi advenit

26 vir bellator deficiens per inopiam et vir sensatus contemptus

27 et qui transgreditur a iustitia ad peccatum Deus paravit eum ad rompheam

28 duae species difficiles et periculosae mihi apparuerunt difficile exuitur negotians a neglegentia et non iustificabitur caupo a peccatis labiae

 

Chapitre 27

1 propter inopiam multi deliquerunt et qui quaerit locupletari avertit oculum suum

2 si in medio conpaginis lapidum palus figitur sic et inter medium venditionis et emptionis angustabitur peccatis

3 conteretur delictum

4 si non in timore Domini tenueris instanter cito subvertetur domus tua

5 si in pertusura cribri remanebit stercus sic aporia hominis in cogitatu illius

6 vasa figuli probat fornax et homines iustos temptatio tribulationis

7 sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius sic verbum excogitatum hominis cordis

8 ante sermonem non conlaudes virum haec enim temptatio est hominum

9 si sequaris iustitiam adprehendes illam et indues quasi poderem honoris et inhabitabis cum ea et proteget te in sempiternum et in die agnitionis invenies firmamentum

10 volatilia ad sibi similia conveniunt et veritas ad eos qui operantur illam revertetur

11 leo venationi insidiatur semper sic peccata operantibus iniquitates

12 homo sanctus in sapientia manet sicut sol nam stultus sicut luna inmutatur

13 in medio insensatorum serva verbum tempori in medio autem cogitantium adsiduus esto

14 narratio peccantium odiosa et risus illorum delictis peccati

15 loquella multum iurans horripilationem capiti statuet et inreverentia ipsius obturatio aurium

16 effusio sanguinis in rixa superborum et maledictio illorum auditus gravis

17 qui denudat arcana amici perdet fidem et non inveniet amicum ad animum suum

18 dilige proximum et coniungere fide cum illo

19 quod si denudaveris absconsa illius non persequeris post eum

20 sicut enim homo qui perdit amicum suum sic qui perdit amicitiam proximi sui

21 et sicut qui dimittit avem de manu sua sic reliquisti proximum tuum et non eum capies

22 non illum sequaris quoniam longe abest effugit enim quasi caprea de laqueo quoniam vulnerata est

23 conligare et maledicti est concordatio

24 denudare autem amici mysteria desperatio est

25 annuens oculo fabricat iniqua et nemo eum abiciet

26 in conspectu oculorum tuorum condulcabit os tuum et super sermones tuos admirabitur novissime autem pervertet os suum et in verbis tuis dabit scandalum

27 multa audivi et non coaequavi ei et Dominus odiet illum

28 qui in altum mittit lapidem super caput eius cadet et plaga dolosi dividet vulnera

29 et qui foveam fodit in illam decidet et qui statuit lapidem proximo offendet in eo et qui laqueum alio peribit in illo

30 facienti nequissimum super ipsum devolvetur et non agnoscet unde adveniat illi

31 inlusio et inproperium superborum et vindicta sicut leo insidiabitur illi

32 laqueo peribunt qui oblectantur casu iustorum dolor autem consumet illos antequam moriantur

33 ira et furor utraque execrabilia et vir peccator continens erit illorum

 

Chapitre 28

1 qui vindicari vult a Deo inveniet vindictam et peccata illius servans servabit

2 relinque proximo tuo nocenti te et tunc deprecanti tibi peccata solventur

3 homo homini servat iram et a Deo quaerit medellam

4 et in hominem similem sibi non habet misericordiam et de peccatis suis deprecatur

5 ipse dum caro sit reservat iram et propitiationem petit a Deo quis exorabit pro delictis illius

6 memento novissimorum et desine inimicari

7 tabitudo enim et mors inminet in mandatis

8 memorare timorem Dei et non irascaris proximo

9 memorare testamenti Altissimi et despice ignorantiam proximi

10 abstine te a lite et minues peccata

11 homo enim iracundus incendit litem et vir peccator turbabit amicos et in medium pacem habentium inmittit inimicitiam

12 secundum enim ligna silvae sic ignis exardescit et secundum virtutem hominis iracundia illius erit et secundum substantiam suam exaltabit iram suam

13 certamen festinatum incendit ignem et lis festinans effundit sanguinem et lingua testificans adducit mortem

14 si sufflaveris quasi ignis exardebit et si expueris super illam extinguetur utraque ex ore proficiscuntur

15 susurrio et bilinguis maledictus multos enim turbavit pacem habentes

16 lingua tertia multos commovit et dispersit illos a gente in gentem

17 civitates muratas divitum destruxit et domos magnatorum effodit

18 virtutes populorum concidit et gentes fortes dissolvit

19 lingua tertia mulieres viritas eiecit et privavit illas laboribus suis

20 qui respicit illam non habebit requiem nec habitabit cum requie

21 flagelli plaga livorem facit plaga autem linguae comminuet ossa

22 multi ceciderunt in ore gladii sed non sic quasi qui interierunt per linguam suam

23 beatus qui tectus est a lingua nequa qui in iracundia illius non transivit et qui non adtraxit iugum eius et in vinculis illius non est ligatus

24 iugum enim illius iugum ferreum est et vinculum illius vinculum aereum est

25 mors illius mors nequissima et utilis potius inferus quam illa

26 perseverantia illius non permanebit sed obtinebit vias iniustorum et in flamma sua non conburet iustos

27 qui derelinquunt Deum incident in illam et exardebit in illis et non extinguetur et inmittetur in illos quasi leo et quasi pardus laedebit illos

28 sepi aures tuas spinis et noli audire linguam nequam et ori tuo facito ostia et seras

29 aurum tuum et argentum confla et verbis tuis facito stateram et frenos ori tuo rectos

30 et adtende ne forte labaris in lingua et cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi et sit casus tuus insanabilis in mortem

 

Chapitre 29

1 de fenore qui facit misericordiam fenerat proximum et qui praevalet manu mandata servat

2 fenera proximum tibi in tempore necessitatis illius et iterum redde proximo in tempore suo

3 confirma verbum et fideliter age cum illo et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est

4 multi quasi inventionem aestimaverunt fenus et praestiterunt molestiam his qui se adiuvaverunt

5 donec accipiant osculantur manum dantis et in promissionibus humiliant vocem suam

6 et in tempore redditionis postulabit tempus et loquetur verba acediae et murmurationum et tempus causabitur

7 si autem potuerit reddere aversatus solide vix reddet dimidium et conputabit illud quasi inventionem

8 sin autem fraudavit illum pecunia sua et possidebit illum inimicum gratis

9 et convicia et maledicta reddet illi et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam

10 multi non causa nequitiae non feneraverunt sed fraudari gratis timuerunt

11 verumtamen super humilem animo fortior esto et pro elemosyna non trahas illum

12 propter mandatum adsume pauperem et propter inopiam eius ne dimittas illum vacuum

13 perde pecuniam pro fratre et amico et non abscondas illam sub lapide in perditionem

14 pone thesaurum tuum in praeceptis Altissimi et proderit tibi magis quam aurum

15 conclude elemosynam in corde pauperis et haec pro te exorabit ab omni malo

16 17

18 super scutum potentis et super lanceam adversus inimicum tuum pugnabit

19 vir bonus fidem facit proximo suo et qui perdiderit confusionem derelinquet sibi

20 gratiam fideiussoris ne obliviscaris dedit enim pro te animam suam

21 repromissorem fugit peccator et inmundus

22 bona repromissoris sibi adscribit peccator et ingratus sensu derelinquet liberantem se

23 vir repromittit de proximo suo et cum perdiderit reverentiam relinquetur ab eo

24 repromissio nequissima multos perdidit dirigentes et commovit illos quasi fluctus maris

25 viros potentes gyrans migrare fecit et vagati sunt in gentibus alienis

26 peccator transgrediens mandata Domini incidet in promissionem nequa et qui conatur multa agere incidet in iudicium

27 recupera proximum secundum virtutem tuam et adtende tibi ne incidas

28 initium vitae aqua et panis et vestimentum et domus protegens turpitudinem

29 melior victus pauperis sub tegimen asserum quam epulae splendidae in peregre sine domicilio

30 super minimum et magnum placeat tibi et inproperium peregrinationis non audies

31 vita nequa hospitandi de domo in domum et ubi hospitabitur non fiducialiter aget nec aperiet os

32 hospitabit et pascet et potabit ingratos et ad haec amara audiet

33 transi hospes et orna mensam et quae in manu habes ciba ceteros

34 exi a facie honoris amicorum meorum necessitudine domus meae hospitio mihi factus est frater

35 gravia haec homini habenti sensum correptio domus et inproperium feneratoris

 

Chapitre 30

1 de filiis qui diligit filium suum adsiduat illi flagella ut laetetur in novissimo suo

2 qui docet filium suum laudabitur in illo et in medio domesticorum in illo gloriabitur

3 qui docet filium suum in zelum mittit inimicum et in medio amicorum gloriabitur in illo

4 mortuus est pater illius et quasi non est mortuus similem enim reliquit sibi post se

5 in vita ipsius vidit et laetatus est in illo in obitu illius non est contristatus nec confusus est coram inimicis

6 reliquit enim defensorem domus et amicis reddentem gratiam

7 pro animabus filiorum conligabit vulnera sua et super omnem vocem turbabuntur viscera eius

8 equus indomitus evadit durus et filius remissus evadit praeceps

9 lacta filium et paventem te faciet lude cum eo et contristabit te

10 non conrideas illi ne doleas et in novissimo obstupescent dentes tui

11 non des illi potestatem in iuventute et ne despicias cogitatus illius

12 curva cervicem eius in iuventute et tunde latera illius dum infans est ne forte induret et non credat tibi et erit tibi dolor animae

13 doce filium tuum et operare in illum ne in turpitudinem illius offendas

14 melior est pauper sanus et fortis viribus quam dives inbecillis et flagellatus malitia

15 salus animae in sanctitate iustitiae et melior omni auro et argento et corpus validum quam census inmensus

16 non est census super censum salutis corporis et non est oblectatio super cordis gaudium

17 melior est mors quam vita amara et requies aeterna quam languor perseverans

18 bona absconsa in ore cluso quasi adpositiones epularum circumpositae sepulchro

19 quid proderit libatio idolo nec enim manducat nec odorabitur

20 sic qui effugatur a Domino et portans mercedes iniquitatis

21 videns oculis et ingemescens sicut spado conplectens virginem et suspirans

22 tristitiam non des animae tuae et non adfligas temet ipsum in consilio tuo

23 iucunditas cordis haec est vita hominis et thesaurus sine defectione sanctitatis et exultatio viri est longevitas

24 miserere animae tuae placens Deo et contine et congrega cor tuum in sanctitate eius et tristitiam longe expelle a te

25 multos enim occidit tristitia et non est utilitas in illa

26 zelus et iracundia minuit dies et ante tempus senectam adducit cogitatus

27 splendidum cor bonum in epulis epulae enim illius diligenter fiunt

 

Chapitre 31

1 vigilia honestatis tabefacit carnes et cogitatus illius auferet somnum

2 cogitatus praesentiae avertit sensum et infirmitas gravis sobriam facit animam

3 laboravit dives in congregatione substantiae et in requie sua replebitur bonorum suorum

4 laboravit pauper in diminutione victus et in fine inops fit

5 qui aurum diligit non iustificabitur et qui insequitur consumptionem replebitur ex ea

6 multi dati sunt in auri casus et facta est in facie ipsius perditio illorum

7 lignum offensionis est aurum sacrificantium vae illis qui sectantur illud et omnis inprudens deperiet in illo

8 beatus dives qui inventus est sine macula et qui post aurum non abiit nec speravit in pecunia et thesauris

9 quis est hic et laudabimus eum fecit enim mirabilia in vita sua

10 quis probatus est in illo et perfectus est et erit illi in gloria aeterna qui potuit transgredi et non est transgressus et facere mala et non fecit

11 ideo stabilita sunt bona illius in Deo et elemosynas illius enarrabit ecclesia sanctorum

12 de continentia supra mensam magnam sedisti non aperias super illam faucem tuam prior

13 non dicas simulata sunt quae super illa sunt

14 memento quoniam malum oculus nequa

15 nequius oculo quid creatum est ideo ab omni facie sua lacrimabitur cum viderit

16 ne extendas manum tuam prior et invidia contaminatus obrubescas

17 nec conprimaris in convivio

18 intellege proximi tui ex te ipso

19 utere quasi homo frugi quae tibi adponuntur et non cum manducas multum odio habearis

20 cessa prior causa disciplinae et noli nimius esse ne forte offendas

21 et si in medio multorum sedisti prior illis non extendas manum tuam nec prior poscas bibere

22 quam sufficiens est homini erudito vinum exiguum et in dormiendo non laborabis ab illo et non senties dolorem

23 vigilia et cholera et tortura viro infrunito

24 somnus sanitatis in homine parco dormiet usque in mane et anima illius cum ipso delectabitur

25 et si coactus fueris in edendo multum surge e medio et vome et refrigerabit te et non adduces corpori tuo infirmitates

26 audi me fili et ne spernas me et in novissimo invenies mea verba

27 in omnibus operibus tuis esto velox et omnis infirmitas non occurret tibi

28 splendidum in panibus benedicent labia multorum et testimonium veritatis illius fidele

29 in nequissimo pane murmurabit civitas et testimonium nequitiae illius verum est

30 diligentes in vino noli provocare multos enim exterminavit vinum

31 ignis probat ferrum durum sic vinum corda superborum arguet in ebrietate potatum

32 aequavit in vita vinum hominibus si bibas illud moderate eris sobrius

33 quae est vita quae minuitur vino

34 quid defraudat vitam mors

35 vinum in iucunditate creatum est non in ebrietate ab initio

36 exultatio animae et cordis vinum moderate potatum

37 sanitas est et corpori et animae

38 vinum multum potatum inritationem et iram et ruinas multas facit

39 amaritudo animae vinum multum potatum

40 ebrietatis animositas inprudentis offensio minorans virtutem et faciens vulnera

41 in convivio vini non arguas proximum et non despicias eum in iucunditate illius

42 verba inproperii non dicas illi et non premas illum in repetendo

 

Chapitre 32

1 rectorem te posuerunt noli extolli esto in illis quasi unus ex ipsis

2 curam illorum habe et sic conside et omni cura tua explicita recumbe

3 ut laeteris propter illos et ornamentum gratiae accipias coronam et dignationem consequaris conrogationis

4 loquere maior natu decet enim te

5 primum verbum diligenti scientiam et non inpedias musica

6 ubi auditus est non effundas sermonem et inportune noli extolli in sapientia tua

7 gemmula carbunculi in ornamento auri et conparatio musicorum in convivio vini

8 sicut in fabricatione auri signum est zmaragdi sic numerus musicorum in iucundo et moderato vino

9 audi tacens et pro reverentia accedet tibi bona gratia

10 adulescens loquere in tua causa vix

11 si bis interrogatus fueris habeat caput responsum tuum

12 in multis esto quasi inscius et audi tacens simul et quaerens

13 in medio magnatorum non praesumas et ubi sunt senes non multum loquaris

14 ante grandinem praeibit coruscatio et pro reverentia accedet tibi bona gratia

15 et hora surgendi non te trices praecurre autem prior in domum tuam et illic avocare et illic lude

16 et age conceptiones tuas et non in delictis et verbo superbo

17 et super his omnibus benedicito Dominum qui fecit te et inebriantem te ab omnibus bonis suis

18 qui timet Deum excipiet doctrinam eius et qui vigilaverint ad illum invenient benedictionem

19 qui quaerit legem replebitur ab ea et qui insidiose agit scandalizabitur in ea

20 qui timent Dominum invenient iudicium iustum et iustitias quasi lucem accendent

21 peccator homo devitabit correptionem et secundum voluntatem suam inveniet conparationem

22 vir consilii non disperiet intellegentia alienus et superbus non pertimescit timorem

23 etiam postquam fecit cum eo sine consilio et suis insectationibus arguetur

24 fili sine consilio nihil facias et post factum non paeniteberis

25 in via ruinae non eas et non offendes in lapides ne credas te viae laboriosae ne ponas animae tuae scandalum

26 et a filiis tuis cave et a domesticis tuis adtende

27 in omni opere crede ex fide animae tuae haec est enim conservatio mandatorum

28 qui credit Deo adtendit mandatis et qui confident in illo non minorabuntur

 

Chapitre 33

1 timenti Dominum non occurrent mala sed in temptatione Deus illum conservat et liberabit a malis

2 sapiens non odit mandata et iustitias et non inludetur quasi in procella navis

3 homo sensatus credit legi Dei et lex illi fidelis

4 qui interrogationem manifestat parabit verbum et sic deprecatus exaudietur et conservabit disciplinam et tunc respondebit

5 praecordia fatui quasi rota carri et quasi axis versatilis cogitatus illius

6 equus admissarius sicut amicus subsannator sub omni suprasedenti hinnit

7 quare dies diem superat et iterum lux lucem et annus annum a sole

8 a Domini scientia separati sunt facto sole et praeceptum custodiente

9 et inmutavit tempora et dies festos ipsorum et in illis dies festos celebraverunt ad horam

10 ex ipsis exaltavit et magnificavit Deus et ex ipsis posuit in numerum dierum et homines omnes de solo et ex terra unde creatus est Adam

11 in multitudine disciplinae Domini separavit eos et inmutavit vias eorum

12 et ex ipsis benedixit et exaltavit et ex ipsis sanctificavit et ad se adplicavit et ex ipsis maledixit et humiliavit et convertit illos a separatione ipsorum

13 quasi lutum figuli in manus ipsius plasmare illud et disponere

14 omnes viae eius secundum dispositionem eius sic homo in manu illius qui se fecit reddet illis secundum iudicium suum

15 contra malum bonum est et contra mortem vita sic et contra virum iustum peccator et sic intuere in omnia opera Altissimi duo duo unum contra unum

16 et ego novissimus vigilavi et quasi qui colligit acinos post vindemiatores

17 in benedictione Dei et ipse speravi et quasi qui vindemiat replevi torcular

18 respicite quoniam non soli mihi laboravi sed omnibus exquirentibus disciplinam

19 audite me magnati et omnes populi et rectores ecclesiae auribus percipite

20 filio et mulieri fratri et amico non des potestatem super te in vita tua non dederis alio possessionem tuam ne forte paeniteat te et depreceris pro illis

21 dum adhuc superes et adspiras non inmutabit te omnis caro

22 melius est enim ut filii tui te rogent quam te respicere in manus filiorum tuorum

23 in omnibus operibus tuis praecellens esto

24 ne dederis maculam in gloriam tuam in die consummationis dierum vitae tuae et in tempore exitus tui distribue hereditatem tuam

25 cibaria et virga et onus asino panis et disciplina et opus servo

26 operatur in disciplina et quaerit requiescere laxa manus illi et quaerit libertatem

27 iugum et lorum curvant collum durum et servum inclinant operationes adsiduae

28 servo malivolo tortura et conpedes mitte illum in operatione ne vacet

29 multam enim malitiam docuit otiositas

30 in opera constitue eum sic enim condecet illi quod si non obaudierit grava illum conpedibus et non amplifices super omnem carnem verum sine iudicio nihil facias grave

31 si est tibi servus sit tibi quasi anima tua quasi fratrem sic eum tracta quoniam in sanguine animae parasti eum

32 si laeseris illum iniuste

33 et extollens discesserit quem quaeres et in qua via quaeras illum nescis

 

Chapitre 34

1 vana spes et mendacium insensato viro et somnia extollunt inprudentes

2 quasi qui adprehendit umbram et persequitur ventum sic et qui adtendit ad visa mendacia

3 hoc secundum hoc visio somniorum ante faciem hominis similitudo hominis

4 ab inmundo quid mundabitur et a mendace quid verum dicetur

5 divinatio erroris et auguria mendacia et somnia malefacientium vanitas est

6 et sicut parturientis cor tuum fantasiam patitur nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio ne dederis in illis cor tuum

7 multos enim errare fecerunt somnia et exciderunt sperantes in illis

8 sine mendacio consummabitur verbum et sapientia in ore fidelis conplanabitur

9 qui non temptatus est quid scit vir in multis expertus cogitavit multa et qui multa didicit enarrabit intellectum

10 qui non est expertus pauca recognoscit qui autem in multis factus est multiplicabit malitiam

11 12 multa vidi errando et plurimas verborum consuetudines

13 aliquotiens usque ad mortem periclitatus sum horum causa et liberatus sum gratia Dei

14 spiritus timentium Deum quaeretur et in respectu illius benedicentur

15 spes enim illorum in salvantem illos et oculi Dei in diligentes se

16 qui timet Dominum nihil trepidabit et non pavebit quoniam ipse est spes eius

17 timentis Dominum beata est anima eius

18 ad quem respicit et quis est fortitudo eius

19 oculi Domini super timentes eum protector potentiae firmamentum virtutis tegimen ardoris et umbraculum meridiani

20 et precatio offensionis et adiutorium casus exaltans animam et inluminans oculos dans sanitatem vitam et benedictionem

21 immolans ex iniquo oblatio est maculata et non sunt beneplacitae subsannationes iniustorum

22 Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et iustitiae

23 dona iniquorum non probat Altissimus in oblationibus iniquorum nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis

24 qui offert sacrificium ex substantia pauperum quasi qui victimat filium in conspectu patris sui

25 panis egentium vita pauperis est qui defraudat illum homo sanguinis

26 qui aufert in sudore panem quasi qui occidit proximum suum

27 qui effundit sanguinem et qui fraudem facit mercedem mercennario

28 unus aedificans et unus destruens quid prodest illis nisi labor

29 unus orans et unus maledicens cuius vocem exaudiet Deus

30 qui baptizatur a mortuo et iterum tangit illum quid proficit lavatione illius

31 sic homo qui ieiunat in peccatis suis et iterum eadem faciens quid proficit humiliando se orationem illius quis exaudiet

 

Chapitre 35

1 qui conservat legem multiplicat orationem

2 sacrificium salutare adtendere mandatis et discedere ab omni iniquitate

3 et deprecatio recedere ab iniustitia

4 5

6 non apparebis ante conspectum Dei vacuus

7 haec enim omnia propter mandatum Domini fiunt

8 oblatio iusti inpinguat altare et odor suavitatis est in conspectu Altissimi

9 sacrificium iusti acceptum est et memoriam eius non obliviscetur Dominus

10 bono animo gloriam redde Deo et non minuas primitias manuum tuarum

11 in omni dato hilarem fac vultum tuum et in exultatione sanctifica decimas tuas

12 da Altissimo secundum datum eius et in bono oculo ad inventionem fac manuum tuarum

13 quoniam Dominus retribuens est et septies tantum reddet tibi

14 noli offerre munera prava non enim suscipiet illa

15 et noli inspicere sacrificium iniustum quoniam Dominus iudex est et non est apud illum gloria personae

16 non accipiet Dominus personam in pauperem et precationem laesi exaudiet

17 non despiciet preces pupilli nec viduam si effundat loquellam gemitus

18 nonne lacrima ad maxillam descendit et exclamatio

19 a maxilla ascendit et Dominus exauditor delectans in illis

20 qui adorat Deum in oblectatione suscipietur et precatio illius usque ad nubes propinquabit

21 oratio humiliantis se nubes penetrabit et donec propinquet non conrogabitur et non discedet donec aspiciat Altissimus

22 et Dominus non longinquabit sed iudicabit iustos et faciet iudicium et Fortissimus non habebit in illis patientiam ut contribulet dorsum ipsorum

23 et gentibus reddet vindictam donec tollat plenitudinem superborum et sceptra iniquorum contribulet

24 donec reddat hominibus secundum actus suos et secundum opera Adae et secundum praesumptionem illius

25 donec iudicet iudicium plebis suae et oblectabit iustos misericordia sua

26 speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis quasi nubes pluviae in tempore siccitatis

 

Chapitre 36

1 miserere nostri Deus omnium et respice nos et ostende nobis lucem miserationum tuarum

2 et inmitte timorem tuum super gentes quae non exquisierunt te et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua

3 adleva manum tuam super gentes alienas ut videant potentiam tuam

4 sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis sic in conspectu nostro magnificaberis in illis

5 ut cognoscant te sicut et nos agnovimus quoniam non est Deus praeter te Domine

6 innova signa et inmuta mirabilia

7 glorifica manum et brachium dextrum

8 excita furorem et effunde iram

9 extolle adversarium et adflige inimicum

10 festina tempus et memento finis ut enarrent mirabilia tua

11 in ira flammae devoretur qui salvatur et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem

12 contere caput principum inimicorum dicentium non est alius praeter nos

13 congrega omnes tribus Iacob et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua et hereditabis eos sicut ab initio

14 miserere plebi tuae super quam invocatum est nomen tuum et Israhel quem coaequasti primogenito tuo

15 miserere civitati sanctificationis tuae Hierusalem civitati requiei tuae

16 reple Sion inenarrabilibus verbis tuis et gloria tua populum tuum

17 da testimonium quia ab initio creaturae tuae sunt et suscita precationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores

18 da mercedem sustinentibus te ut prophetae tui fideles inveniantur et exaudi orationes servorum tuorum

19 secundum benedictionem Aaron de populo tuo et dirige nos in via iustitiae et sciant omnes qui inhabitant terram quia tu es Deus conspector saeculorum

20 omnem escam manducabit venter et est cibus cibo melior

21 fauces contingit cibum ferae et cor sensatum verba mendacia

22 cor pravum dabit tristitiam et homo peritus resistet illi

23 omnem masculum excipiet mulier et est filia melior filiae

24 species mulieris exhilarat faciem viri sui et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium

25 si est lingua curationis et mitigationis misericordiae non est vir illius contra filios hominum

26 qui possidet mulierem inchoat possessionem adiutorium contra illum est et columna ut requies

27 ubi non est sepis diripietur possessio et ubi non est mulier gemescit egens

28 cui credit qui non habet nidum et deflectens ubicumque obscuraverit quasi succinctus latro exiliens de civitate in civitatem

 

Chapitre 37

1 omnis amicus dicet et ego amicitiam copulavi sed est amicus solo nomine amicus nonne tristitia inest usque ad mortem

2 sodalis autem et amicus ad inimicitiam convertentur

3 o praesumptio nequissima unde creata es cooperire aridam malitiam et dolositatem illius

4 sodalis amico coniucundatur in oblectatione et in tempore tribulationis adversarius erit

5 sodalis amico condolet causa ventris et contra hostem accipiet scutum

6 non obliviscaris amici tui in animo tuo et non inmemor sis illius in operibus tuis

7 noli consiliari cum socero tuo et a zelantibus te absconde consilium

8 omnis consiliarius prodit consilium sed est consiliarius in semet ipso

9 a consiliario serva animam tuam prius scito quae sit illius necessitas et ipse enim animo suo cogitabit

10 ne forte mittat sudem in terram et dicat tibi

11 bona est via tua et stet e contrario videre quid tibi eveniat

12 cum viro inreligioso tracta de sanctitate et cum iniusto de iustitia et cum muliere de ea quae aemulatur cum timido de bello cum negotiatore de traiecticio cum emptore de venditione cum viro livido de gratiis agendis

13 cum impio de pietate cum inhonesto de honestate cum operario agri de omni opere

14 cum operario annuali de consummatione anni cum servo pigro de multa operatione non adtendas his in omni consilio

15 cum viro sancto adsiduus esto quemcumque cognoveris observantem timorem Dei

16 cuius anima est secundum animam tuam quicumque titubaverit in tenebris non condolebit tibi

17 et cor boni consilii statue non est enim tibi aliud pluris illo

18 anima viri sancti enuntiat aliquando vera quam septem circumspectores sedentes ad speculandum

19 et in his omnibus deprecare Altissimum ut dirigat in veritate viam tuam

20 ante omnem operam verbum verax praecedat te et ante omnem actum consilium stabile

21 verbum nequa inmutabit cor quattuor partes oriuntur bonum et malum vita et mors et dominatrix illorum est adsidua lingua

22 vir peritus multos erudivit et animae suae suavis est

23 qui sofistice loquitur odibilis est omni re defraudabitur

24 non est enim data illi a Domino gratia omni enim sapientia defraudatus est

25 est sapiens animae suae sapiens et fructus sensus illius laudabilis

26 vir sapiens plebem suam erudit et fructus sensus eius fideles sunt

27 vir sapiens implebitur benedictione et videntes illum laudabunt

28 vita viri in numero dierum dies autem Israhel innumerabiles sunt

29 sapiens in populo hereditabit honorem et nomen illius erit vivens in aeternum

30 fili in vita tua tempta animam tuam et si fuerit nequam non des illi potestatem

31 non enim omnia omnibus expediunt et non omni animae omne genus placet

32 noli avidus esse in omni epulatione et non te effundas super omnem escam

33 in multis enim escis erit infirmitas et aplestia adpropinquabit usque ad cholera

34 propter aplestiam multi obierunt qui autem abstinens est adiciet vitam

 

Chapitre 38

1 honora medicum propter necessitatem etenim illum creavit Altissimus

2 a Deo est omnis medella et a rege accipiet dationem

3 disciplina medici exaltabit caput illius et in conspectu magnatorum conlaudabitur

4 Altissimus creavit de terra medicinam et vir prudens non abhorrebit illi

5 nonne a ligno indulcata est amara aqua

6 ad agnitionem hominum virtutis illorum et dedit homini scientiam Altissimus honorari in mirabilibus suis

7 in his curans mitigavit dolorem et unguentarius facit pigmentum suavitatis et unctiones conficiet suavitatis et non consummabuntur opera eius

8 pax enim Dei super faciem terrae

9 fili in tua infirmitate non despicias sed ora ad Dominum et ipse curabit te

10 averte a delicto et dirige manus et ab omni delicto munda cor tuum

11 da suavitatem et memoriam similaginis et inpingua oblationem et da locum medico

12 etenim illum Dominus creavit et non discedat a te quoniam opera eius sunt necessaria

13 est enim tempus quando in manus eorum incurras

14 ipsi vero Dominum deprecabuntur ut dirigat requiem eorum et sanitatem propter conversationem illorum

15 qui delinquit in conspectu eius qui fecit eum incidat in manus medici

16 fili in mortuum produc lacrimas et quasi dira passus incipe plorare et secundum iudicium contine corpus illius et non despicias sepulturam illius

17 propter delaturam amare fer luctum illius uno die et consolare propter tristitiam

18 19 a tristitia enim festinat mors et cooperiet virtutem et tristitia cordis flectet cervicem

20 in abductione permanet tristitia et substantia inopis secundum cor eius

21 non dederis in tristitia cor tuum sed repelle eam a te et memento novissimorum

22 noli oblivisci neque enim est conversio et huic nihil proderis et te ipsum pessimabis

23 memor esto iudicii mei sic enim erit et tuum mihi heri et tibi hodie

24 in requie mortui requiescere fac memoriam eius et consolare illum in exitu spiritus sui

25 sapientiam scribe in tempore vacuitatis et qui minoratur actu sapientiam percipiet qua sapientia replebitur

26 qui tenet aratrum et non gloriatur in iaculo stimulo boves agit et conversatur in operibus eorum et narratio eius in filiis taurorum

27 cor suum dabit ad versandos sulcos et vigilia eius in sagina vaccarum

28 sic omnis faber et architectus qui noctem tamquam diem transigit qui sculpit signacula sculptilia et adsiduitas eius variat picturam cor suum dabit in similitudinem picturae et vigilia sua perficit opus

29 sic faber ferrarius sedens iuxta incudem et considerans opus ferri vapor ignis uret carnes eius et in calore fornacis concertatur

30 vox mallei innovabit aurem eius et contra similitudinem vasi oculi eius

31 cor suum dabit in consummationem operum et vigilia sua ornabit in consummatione

32 sic figulus sedens ad opus suum convertens pedibus suis rotam qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum et innumera est omnis operatio eius

33 in brachio suo formabit lutum et ante pedes suos curvabit virtutem suam

34 cor suum dabit ut consummet linitionem et vigilia sua mundabit fornacem

35 omnes hi in manibus suis speraverunt et unusquisque in arte sua sapiens est

36 sine his omnibus non aedificatur civitas

37 et non inhabitabunt nec inambulabunt et in ecclesiam non transilient

38 super sellam iudicis non sedebunt et testamentum iudicii non intellegent neque palam facient disciplinam et iudicium et in parabolis non invenientur

39 sed creaturam aevi confirmabunt et deprecatio illorum in operatione artis adcommodantes animam suam et conquirentes in lege Altissimi

 

Chapitre 39

1 sapientiam omnium antiquorum exquiret et in prophetiis vacabit

2 narrationem virorum nominatorum conservabit et in versutias parabolarum simul introibit

3 occulta proverbiorum exquiret et in absconditis parabolarum conversabitur

4 in medio magnatorum ministrabit et in conspectu praesidis apparebit

5 in terram alienarum gentium pertransiet bona enim et mala in hominibus temptavit

6 cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum qui fecit illum et in conspectu Altissimi deprecabitur

7 aperiet os suum in oratione et pro delictis suis deprecabitur

8 si enim Dominus magnus voluerit spiritu intellegentiae replebit illum

9 et ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiae suae et in oratione confitebitur Domino

10 ipse diriget consilium eius et disciplinam et in absconditis suis consiliabitur

11 ipse palam faciet disciplinam doctrinae suae et in lege testamenti Domini gloriabitur

12 conlaudabunt multi sapientiam eius et usque in saeculum non delebitur

13 non recedet memoria eius et nomen eius requiretur a generatione in generationem

14 sapientiam eius enarrabunt gentes et laudem eius nuntiabit ecclesia

15 si inmanserit nomen derelinquet mille et si requieverit proderit illi

16 adhuc consiliabor ut enarrem ut furore enim repletus sum

17 in voce dicit obaudite me divini fructus et quasi rosa plantata super rivum aquarum fructificate

18 quasi libanus odorem suavitatis habete

19 florete flores quasi lilium date odorem et frondete in gratiam et conlaudate canticum et benedicite Dominum in operibus suis

20 date nomini eius magnificentiam et confitemini illi in voce labiorum vestrorum in canticis labiorum et cinyris et sic dicetis in confessione

21 opera Domini universa bona valde

22 in verbo eius stetit aqua sicut congeries et in sermone oris eius sicut exceptoria aquarum

23 quoniam in praecepto ipsius placor fit et non est minoratio in salute illius

24 opera omnis carnis coram illo et non est quicquam absconditum ab oculis eius

25 a saeculo usque in saeculum respicit et nihil est mirabile in conspectu eius

26 non est dicere quid est hoc aut quid est illud omnia enim in tempore suo quaerentur

27 benedictio illius quasi fluvius inundavit

28 et quomodo cataclysmus aridam inebriavit sic ira ipsius gentes quae non exquisierunt eum hereditabit

29 quomodo convertit aquas et siccata est terra et viae illius viis illorum directae sunt sic peccatoribus offensiones in ira eius

30 bona bonis creata sunt ab initio sic nequissimis bona et mala

31 initium necessariae rei vitae hominum aqua ignis et ferrum lac et panis similagineus et mel et botrus uvae et oleum et vestimentum

32 haec omnia sanctis in bona sic et impiis et peccatoribus in mala convertentur

33 sunt spiritus qui ad vindictam creati sunt et in furore suo confirmaverunt tormenta sua

34 in tempore consummationis effundent virtutem et furorem eius qui fecit illos confundent

35 ignis grando famis et mors omnia haec ad vindictam creata sunt

36 bestiarum dentes et scorpii et serpentes et romphea vindicans in exterminium impios

37 in mandatis eius epulabuntur et super terram in necessitatem praeparabuntur et in temporibus suis non praeterient verbum

38 propterea ab initio confirmatus et consiliatus sum et cogitavi et in scripta dimisi

39 omnia opera Domini bona et omne opus hora sua subministrabit

40 non est dicere hoc illo nequius est omnia enim in tempore suo conprobabuntur

41 et nunc in omni corde et ore conlaudate et benedicite nomen Domini

 

Chapitre 40

1 occupatio magna creata est omnibus hominibus et iugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium

2 cogitationes eorum et timores cordis adinventio expectationis et dies finitionis

3 residentes super sedem gloriosam usque ad humiliatum in terra et cinere

4 ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam usque ad eum qui operitur lino crudo furor zelus tumultus fluctuatio et timor mortis iracundia perseverans et contentio

5 et in tempore refectionis in cubile somnus noctis inmutat scientiam eius

6 modicum tamquam nihil in requie et ab eo in somnis quasi in die respectus

7 conturbatus est in visu cordis sui tamquam qui evaserit in die belli in tempore salutis suae exsurrexit et admirans ad nullum timorem

8 cum omni carne ab homine usque ad pecus et super peccatores septuplum

9 ad haec mors sanguis contentio et romphea oppressiones famis et contritio et flagella

10 super iniquos creata sunt haec omnia et propter illos factus est cataclysmus

11 omnia quae de terra sunt in terram convertentur et aquae omnes in mare convertentur

12 omne munus et iniquitas delebitur et fides in saeculum stabit

13 substantiae iniustorum sicut fluvius siccabuntur et sicut tonitruum magnum in pluvia manebunt

14 in aperiendo manus suas laetabitur sic praevaricatores in consummatione tabescent

15 nepotes impiorum non multiplicabunt ramos et radices inmundae super cacumen petrae sonant

16 viriditas super omnem aquam et ad oram fluminis ante omnem faenum evelletur

17 gratia sicut paradisus in benedictionibus et misericordia in saeculo permanet

18 vita sibi sufficientis operarii condulcabitur et in ea invenies thesaurum

19 fili aedificatio civitatis confirmabit nomen et super haec mulier inmaculata conputatur

20 vinum et musica laetificant cor et super utraque dilectio sapientiae

21 tibiae et psalterium suavem faciunt melodiam et super utraque lingua suavis

22 gratiam et speciem desiderabit oculus tuus et super hoc viride sationis

23 amicus et sodalis in tempore convenientes et super utrosque mulier cum viro

24 fratres in adiutorium in tempore tribulationis et super eos misericordia liberabit

25 aurum et argentum constituet pedem et super utrumque consilium beneplacitum

26 facultates et virtutes exaltant cor et super haec timor Domini

27 non est in timore Domini minoratio et non est in eo inquirere adiutorium

28 timor Domini sicut paradisus benedictionis et super omnem gloriam operuerunt illum

29 fili in tempore vitae tuae ne indigeas melius est enim mori quam indigere

30 vir respiciens in mensam alienam non est vita eius in cogitatione victus alit enim animam suam cibis alienis

31 vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se

32 in ore inprudentis condulcabitur inopia et in ventre eius ignis ardebit

 

Chapitre 41

1 o mors quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis

2 viro quieto et cuius viae directae sunt in omnibus et adhuc valenti accipere cibum

3 o mors bonum est iudicium tuum homini indigenti et qui minoratur viribus

4 defecto aetate et cui de omnibus cura est et incredibili qui perdit sapientiam

5 noli metuere iudicium mortis memento quae ante te fuerunt et quae superventura sunt tibi hoc iudicium a Domino omni carni

6 et quid superveniet in beneplacita Altissimi sive decem sive centum sive mille anni

7 non est enim in inferno accusatio vitae

8 filii abominationum fiunt filii peccatorum et qui conversantur secus domos impiorum

9 filiorum peccatorum periet hereditas et cum semine illorum adsiduitas obprobrii

10 de patre impio queruntur filii quoniam propter illum sunt in obprobrio

11 vae vobis viri impii qui dereliquistis legem Domini altissimi

12 et si nati fueritis in maledictione nascemini et si mortui fueritis in maledictione erit pars vestra

13 omnia quae de terra sunt in terram convertentur sic impii a maledicto in perditionem

14 luctus hominum in corpore ipsorum nomen autem impiorum delebitur

15 curam habe de bono nomine hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri magni pretiosi

16 bonae vitae numerus dierum bonum autem nomen permanebit in aevo

17 disciplinam in pace conservate filii sapientia enim abscondita et thesaurus occultus quae utilitas in utrisque

18 melior est homo qui abscondit stultitiam suam quam homo qui abscondit sapientiam suam

19 verumtamen reveremini in his quae procedunt de ore meo

20 non est enim bonum omnem inreverentiam observare et non omnia omnibus beneplacent in fide

21 erubescite matrem et patrem de fornicatione et a praesidente et potente de mendacio

22 a principe et iudice de delicto a synagoga et plebe de iniquitate

23 a socio et amico de iniustitia de loco in quo habitas

24 de furto de veritate Dei et testamento de discubitu in panibus et ab offuscatione dati et accepti

25 a salutantibus de silentio a respectu mulieris fornicariae et ab aversione vultus cognati

26 ne avertas faciem a proximo tuo ab auferendo partem et non restituendo

27 ne respicias mulierem alieni viri et ne scruteris ancillam eius neque steteris ad lectum eius

28 ab amicis de sermonibus inproperii et cum dederis ne inproperes

 

Chapitre 42

1 non duplices sermonem auditus de revelatione sermonis absconditi et eris vere sine confusione et invenies gratiam in conspectu omnium hominum ne pro his omnibus confundaris et ne accipias personam ut delinquas

2 de lege Altissimi et testamento et de iudicio iustificare impium

3 de verbo sociorum et viatorum et de datione hereditatis amicorum

4 de aequalitate staterae et ponderum et de adquisitione multorum et paucorum

5 de correptione emptionis et negotiatorum et de multa disciplina filiorum servo pessimo latus sanguinare

6 super mulierem nequam bonum est signum

7 ubi manus multae sunt clude et quodcumque trades numera et adpende datum vero et acceptum omne describe

8 de disciplina insensati et fatui et de senioribus qui iudicantur ab adulescentibus et eris eruditus in omnibus et probabilis in conspectu omnium virorum

9 filia patri abscondita est vigilia et sollicitudo eius auferet somnum ne forte in adulescentia sua adultera efficiatur et commorata cum viro odibilis fiat

10 nequando polluatur in virginitate sua et in paternis suis gravida inveniatur ne forte cum viro commorata transgrediatur aut certe sterilis efficiatur

11 super filiam luxuriosam confirma custodiam nequando faciat te in obprobrium venire inimicis a detractatione in civitate et abiectione plebis et confundat te in multitudine populi

12 omni homini noli intendere in specie et in medio mulierum noli commorari

13 de vestimentis enim procedit tinea et a muliere iniquitas viri

14 melior est iniquitas viri quam benefaciens mulier et mulier confundens in obprobrium

15 memor ero igitur operum Domini et quae vidi adnuntiabo in sermonibus Domini opera eius

16 sol inluminans per omnia respexit et gloria Domini plenum est opus eius

17 nonne Dominus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua quae confirmavit Dominus omnipotens stabiliri in gloria sua

18 abyssum et cor hominum investigavit et in astutia illorum excogitavit

19 cognovit enim Dominus omnem scientiam et inspexit in signum aevi adnuntians quae praeterierunt et quae superventura sunt revelans vestigia occultorum

20 non praeterit illum omnis cogitatus et non abscondit se ab eo ullus sermo

21 magnalia sapientiae suae decoravit qui est ante saeculum et usque in saeculum neque adiectum est

22 neque minuitur et non eget alicuius consilio

23 quam desiderabilia omnia opera eius et tamquam scintillam quam est considerare

24 omnia haec vivent et manent in saeculum et in omni necessitate omnia obaudiunt ei

25 omnia duplicia unum contra unum et non fecit quicquam deesse

26 uniuscuiusque confirmavit bona et quis satiabitur videns gloriam eius

 

Chapitre 43

1 altitudinis firmamentum pulchritudo est species caeli in visione gloriae

2 sol in aspectu adnuntians in exitu vas admirabile opus Excelsi

3 in meridiano exuret terram in conspectu ardoris eius quis poterit sustinere fornacem custodiens in operibus ardoris

4 tripliciter sol exurens montes radios igneos exsuflans et refulgens radiis suis obcaecat oculos

5 magnus Dominus qui fecit illum et in sermonibus eius festinavit iter

6 et luna in omnibus in tempore suo ostensio temporis et signum aevi

7 a luna signum diei festi luminare quod minuitur in consummatione

8 mensis secundum nomen eius est crescens admirabiliter in consummatione

9 vas castrorum in excelsis in firmamento caeli resplendens

10 species caeli gloriosa stellarum mundum inluminans in excelsis Dominus

11 in verbis Sancti stabunt ad iudicium et non exardescent in vigiliis suis

12 vide arcum et benedic qui fecit illum valde speciosus est in splendore suo

13 gyravit caelum in circuitu gloriae suae manus Excelsi aperuerunt illum

14 imperio suo adceleravit nivem et adcelerat coruscationes emittere iudicii sui

15 propterea aperti sunt thesauri et evolaverunt nebulae sicut aves

16 in magnitudine sua posuit nubes et confracti sunt lapides grandinis

17 in conspectu eius commovebuntur montes et in voluntate eius adspirabit notus

18 vox tonitrui eius exprobravit terram tempestas aquilonis et congregatio spiritus

19 sicut avis deponens ad sedendum aspargit nivem et sicut lucusta demergens descensus eius

20 pulchritudinem coloris eius admirabitur oculus et super imbrem eius expavescet cor

21 gelum sicut salem effundet super terram et dum gelaverit fiet tamquam cacumina tribuli

22 frigidus ventus aquilo flabit et gelabit cristallus ab aqua super omnem congregationem aquarum requiescet et sicut lorica induet se aquis

23 devorabit montes et exuret desertum et extinguet viridem sicut ignem

24 medicina omnium in festinationem nebulae ros obvians ab ardore venienti humilem efficiet eum

25 in sermone eius silebit ventus et plantavit illum Dominus Iesus

26 qui navigat mare enarrat periculum eius et audientes auribus non admirabimur

27 illic praeclara et mirabilia opera varia genera bestiarum et omnium pecorum et creatura beluarum

28 propter ipsum confirmatus est itineris finis et in sermone eius conposita sunt omnia

29 multa dicemus et deficiemus verbis consummatio autem sermonum ipse est in omnibus

30 gloriantes ad quid valebimus ipse enim Omnipotens super omnia opera sua

31 terribilis Dominus et magnus vehementer

32 quantumcumque potueritis supervalebit adhuc et admirabilis magnificentia eius

33 benedicentes Dominum exaltate illum quantum potestis maior est enim omni laude

34 exaltantes eum replemini virtute ne laboretis non enim habebitis

35 quis vidit eum et enarrabit et quis magnificabit eum sicut est ab initio

36 multa abscondita sunt maiora horum pauca enim vidimus operum eius

37 omnia autem Dominus fecit et pie agentibus dedit sapientiam

 

Chapitre 44

1 laus patrum laudemus viros gloriosos et parentes nostros in generatione sua

2 multam gloriam fecit Dominus magnificentia sua a saeculo

3 dominantes in potestatibus suis homines magni virtute et prudentia sua praediti nuntiantes in dignitate prophetarum

4 et imperantes in praesenti populo et virtute prudentiae populi sanctissima verba

5 in pueritia sua requirentes modos musicos et narrantes carmina in scriptura

6 homines divites in virtute pulchritudinis studium habentes pacificantes in domibus suis

7 omnes isti in generationibus gentis suae gloriam adepti sunt et in diebus suis habentur in laudibus

8 qui de illis nati sunt reliquerunt nomen narrandi laudes eorum

9 et sunt quorum non est memoria perierunt quasi non fuerint et nati sunt quasi non nati et filii ipsorum cum illis

10 sed illi viri misericordiae sunt quorum pietates non defuerunt

11 et cum semine ipsorum perseverat bona

12 hereditas nepotum illorum et in testamentis stetit semen eorum

13 et filii ipsorum propter illos usque in aeternum manet semen eorum et gloria eorum non derelinquetur

14 corpora ipsorum in pace sepulta sunt et nomen eorum vivet in generationes et generationes

15 sapientiam ipsorum narrent populi laudem eorum nuntiet ecclesia

16 Enoch placuit Deo et translatus est in paradiso ut det gentibus paenitentiam

17 Noe inventus est perfectus iustus et in tempore iracundiae factus est reconciliatio

18 ideo dimissum est reliquum terrae cum factum est diluvium

19 testamenta saeculi posita sunt apud illum ne deleri possit diluvio omnis caro

20 Abraham magnus pater multitudinis gentium et non est inventus similis illi in gloria qui conservavit legem Excelsi et fuit in testamento cum illo

21 in carne eius stare fecit testamentum et in temptatione inventus est fidelis

22 ideo iureiurando dedit illi semen in gente sua crescere illum quasi terrae cumulum

23 et ut stellas exaltare semen eius et hereditari illos a mari usque ad mare et a Flumine usque ad terminos terrae

24 et in Isaac eodem fecit modo propter Abraham patrem ipsius

25 benedictionem omnium gentium dedit illi et testamentum confirmavit super caput Iacob

26 agnovit eum in benedictionibus suis et dedit illi hereditatem et divisit ei partem in tribus duodecim

27 et conservavit illis homines misericordiae invenientes gratiam in oculis omnis carnis

 

Chapitre 45

1 dilectus a Deo et hominibus Moses cuius memoria in benedictione est

2 similem illum fecit in gloria sanctorum et magnificavit eum in timore inimicorum et in verbis suis monstra placavit

3 glorificavit illum in conspectu regum et iussit illi coram populo suo et ostendit illi gloriam suam

4 in fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum et elegit illum de omni carne

5 audivit eum et vocem ipsius et induxit illum in nubem

6 et dedit illi coram praecepta legem vitae et disciplinae docere Iacob testamentum et iudicia sua Israhel

7 excelsum fecit Aaron fratrem eius et similem sibi de tribu Levi

8 statuit ei testamentum aeternum et dedit illi sacerdotium gentis et beatificavit illum in gloria

9 et circumcinxit illum zonam gloriae induit illum stolam gloriae et coronavit illum in vasis virtutis

10 circumpedes et femoralia et umeralem posuit ei et cinxit illum tintinabulis aureis plurimis in gyro

11 dare sonitum in successu suo auditum facere sonitum in templo in memoriam filiis gentis suae

12 stola sancta auro et hyacintho et purpura opus textile viri sapientis iudicio et veritate praediti

13 torto cocco opus artificis gemmis pretiosis figuratis in ligatura auri et opere lapidarii sculptilis in memoriam secundum numerum tribuum Israhel

14 coronam auream supra mitram eius expressam signo sanctitatis gloria honoris et opus virtutis desideria oculorum ornata

15 sic pulchra ante ipsum non fuerunt talia usque ad originem

16 non indutus est illa alienigena aliquis sed tantum filii ipsius soli et nepotes eius per omne tempus

17 sacrificia ipsius consumpta sunt igni cotidie

18 conplevit Moses manus eius et unxit illum oleo sancto

19 factum est illi in testamentum aeternum et semini eius sicut dies caeli fungi sacerdotio et habere laudem et glorificare populum suum in nomine suo

20 ipsum elegit eum ab omni vivente adferre sacrificium Deo incensum et bonum odorem in memoriam placere populo suo

21 dedit illi in praeceptis suis potestatem in testamentis iudiciorum docere Iacob testimonia et in lege sua lucem dare Israhel

22 quia contra illum steterunt alieni et propter invidiam circumdederunt illum in deserto homines qui erant cum Dathan et Abiron et congregatio Chore in iracundiam

23 vidit Dominus Deus et non placuit illi et consumpti sunt in impetu iracundiae

24 fecit illis monstra et consumpsit eos in flamma ignis

25 et addidit Aaron gloriam et dedit illi hereditatem et primitias fructuum terrae divisit illi

26 panem ipsis in primis paravit in satietatem nam sacrificia Domini edent quae dedit ipsi et semini eius

27 ceterum in terra gentes hereditabit et pars non est illi in gente ipse enim pars eius est et hereditas

28 et Finees filius Eleazari tertius in gloria est in imitando tantum in timore Domini

29 et stare in reverentia gentis in bonitate et alacritate animae suae placuit de Israhel

30 ideo statuit ad illum testamentum pacis principem sanctorum et gentis suae ut sit illi in sacerdotium sui dignitas in aeternum

31 et testamentum David regi filio Iesse de tribu Iuda hereditas ipsi et semini eius ut daret sapientiam in cor nostrum iudicare gentem suam in iustitia ne abolerentur bona ipsorum et gloriam eorum in gentem ipsorum aeternam fecit

 

Chapitre 46

1 fortis in bello Iesus Nave successor Mosi in prophetis qui fuit magnus secundum nomen suum

2 maximus in salutem electorum Dei expugnare insurgentes hostes ut consequeretur hereditatem Israhel

3 quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas et iactando contra civitatem rompheas

4 quis ante illum sic restitit nam hostes ipse Dominus perduxit

5 aut non in iracundia eius inpeditus est sol et una dies facta est quasi duo

6 invocavit Altissimum potentem in obpugnando inimicos undique et audivit illum magnus et sanctus Deus in saxis grandinis virtutis valde fortis

7 impetum fecit contra gentem hostilem et in descensu perdidit contrarios

8 ut cognoscant gentes potentiam eius quia contra Dominum pugnare non est facile et secutus est a tergo potentes

9 et in diebus Mosi misericordiam fecit ipse et Chaleb filius Iepphonne stare contra hostem prohibere gentem a peccatis et perfringere murmur malitiae

10 et ipsi duo constituti a periculo liberati sunt a numero sescentorum milium peditum inducere illos in hereditatem in terram quae manat lac et mel

11 et dedit Dominus ipsi Chaleb fortitudinem et usque ad senectutem permansit illi virtus ut ascenderet in excelsum terrae locum et semen ipsius obtinuit hereditatem

12 ut viderent omnes filii Israhel quod bonum est obsequi sancto Deo

13 et iudices singuli suo nomine quorum non est corruptum cor qui non aversi sunt a Domino

14 ut sit memoria illorum in benedictione et ossa eorum pullulent de loco suo

15 et nomen eorum permanet in aeternum permanens ad filios illorum sanctorum virorum gloria

16 dilectus a Domino suo Samuhel propheta Domini renovavit imperium et unxit principes in gente sua

17 in lege Domini iudicavit congregationem et vidit Dominus Iacob et in fide sua probatus est propheta

18 et cognitus est in verbis suis fidelis quia vidit Deum lucis

19 et invocavit Deum potentem in obpugnando hostes circumstantes undique in oblatione viri inviolati

20 et intonuit e caelo Dominus et in sonitu magno auditam fecit vocem suam

21 et conteruit principes Tyriorum et omnes duces Philisthim

22 et ante tempus finis vitae suae et saeculi testimonium praebuit in conspectu Domini et christi pecunias et usque ad calciamenta ab omni carne non accepit et non accusavit illum homo

23 et post hoc dormivit et notum fecit regi et ostendit illi finem vitae suae et exaltavit vocem eius de terra in prophetia delere impietatem gentis

 

Chapitre 47

1 post hoc surrexit Nathan propheta in diebus David

2 et quasi adeps separatus est a carne sic David a filiis Israhel

3 cum leonibus lusit quasi cum agnis et in ursis similiter fecit sicut cum agnis ovium in iuventute sua

4 numquid non occidit gigantem et extulit obprobrium de gente

5 in tollendo manum in saxo fundae deiecit exultationem Goliae

6 ubi invocavit Dominum potentem et dedit in dexteram eius tollere hominem fortem in bello et exaltare cornum gentis suae

7 sic in milibus glorificavit illum et laudavit eum in benedictionibus Domini in offerendo illi coronam gloriae

8 conteruit enim inimicos undique et extirpavit Philisthim contrarios usque in hodiernum diem conteruit cornum ipsorum usque in aeternum

9 in omni opere dedit confessionem Sancto et Excelso in verbo gloriae

10 de omni corde suo laudavit Dominum et dilexit Deum qui fecit illum et dedit illi contra inimicos potentiam

11 et stare fecit cantores contra altarium et in sono eorum dulces fecit modos

12 et dedit in celebrationibus decus et ornavit tempora usque ad consummationem vitae ut laudarent sanctum nomen Domini et amplificarent mane Dei sanctitatem

13 Christus purgavit peccata ipsius et exaltavit in aeternum cornum ipsius et dedit illi testamentum regum et sedem gloriae in Israhel

14 post ipsum surrexit filius sensatus et propter illum deiecit omnem potentiam inimicorum

15 Salomon imperavit in diebus pacis cui subiecit Deus omnes hostes ut conderet domum in nomine suo et pararet sanctitatem in sempiternum quemadmodum eruditus est in iuventute sua

16 et impletus est quasi flumen sapientia et terram retexit anima tua

17 et replesti in conparationibus enigmata ad insulas longe distulisti nomen tuum et dilectus es in pace tua

18 in cantilenis et proverbiis et conparationibus et interpretationibus miratae sunt te terrae

19 et in nomine Domini Dei cui est cognomen Deus Israhel

20 collegisti quasi auricalcum aurum et ut plumbum conplesti argentum

21 et reclinasti femora tua mulieribus potestatem habuisti in tuo corpore

22 dedisti maculam in gloria tua et profugasti semen tuum inducere iracundiam ad liberos tuos et incitari stultitiam tuam

23 ut faceres imperium bipertitum et ex Efraim imperare imperium durum

24 Deus autem non relinquit misericordiam suam et non corrumpit nec delebit opera sua neque perdet ab stirpe nepotes electi sui et semen eius qui diligit Dominum non corrumpet

25 dedit autem reliquum Iacob et David de ipsa stirpe

26 et finem habuit Salomon cum patribus suis

27 et reliquit post se de semine suo gentis stultitiam

28 et mutum prudentia Roboam qui avertit gentem consilio suo

29 et Hieroboam filium Nabath qui peccare fecit Israhel et dedit Efraim viam peccandi et plurima redundaverunt peccata ipsorum

30 valde averterunt illos a terra sua

31 et quaesivit omnes nequitias usque dum perveniret ad illos defensio et ab omnibus peccatis liberavit eos

 

Chapitre 48

1 et surrexit Helias propheta quasi ignis et verbum ipsius quasi fax ardebat

2 qui induxit in illos famem et imitantes illum invidia sua pauci facti sunt non poterant enim sustinere praecepta Domini

3 verbo Domini exaltavit caelum et deiecit a se ignem terrae

4 sic amplificatus est Helias in mirabilibus suis et quis potest similiter gloriari tibi

5 qui sustulisti mortuum ab inferis de sorte mortis in verbo Domini Dei

6 qui deiecisti reges ad perniciem et confregisti facile potentiam ipsorum et gloriosos de lecto suo

7 qui audis in Sina iudicium et in Coreb iudicia defensionis

8 qui ungues reges ad paenitentiam et prophetas facis successores post te

9 qui receptus es in turbine ignis in curru equorum igneorum

10 qui inscriptus es indiciis temporum et lenis iracundiam Domini conciliare cor patris ad filium et restituere tribus Iacob

11 beati sunt qui te viderunt et in amicitia tua decorati sunt

12 nam nos vita vivimus tantum post mortem autem non erit tale nomen nostrum

13 Helias qui in turbine tectus est et in Heliseo conpletus est spiritus eius in diebus suis non pertimuit principem et potentia nemo vicit illum

14 nec superavit illum verbum aliquod et mortuum prophetavit corpus eius

15 in vita sua fecit monstra et in morte mirabilia opera ipsius

16 in omnibus istis non paenituit populum et non recesserunt a peccatis suis usque dum deiecti sunt de terra sua et dispersi sunt in omnem terram

17 et relicta est gens perpauca et princeps in domo David

18 quidam ipsorum fecerunt quod placeret Deo alii autem multa commiserunt peccata

19 Ezechias munivit civitatem suam et induxit in medium ipsius aquam et fodit ferro rupem et aedificavit ad aquam puteum

20 in diebus ipsius ascendit Sennacherim et misit Rapsacen et sustulit manum suam contra illos et extulit manum suam in Sion et superbus factus est potentia sua

21 tunc mota sunt corda et manus ipsorum et doluerunt quasi parturientes mulieres

22 et invocaverunt Dominum misericordem et patentes manus extulerunt ad caelum et sanctus Dominus Deus audivit cito vocem ipsorum

23 non est commemoratus peccatorum illorum neque dedit illos inimicis suis sed purgavit illos in manu Esaiae sancti prophetae

24 subiecit castra Assyriorum et conteruit illos angelus Dei

25 nam fecit Ezechias quod placuit Deo et fortiter ivit in via David patris sui quam mandavit illi Esaias propheta magnus et fidelis in conspectu Dei

26 in diebus ipsius retro rediit sol et addidit regi vitam

27 spiritu magno vidit ultima et obsecratus est lugentes in Sion usque in sempiternum

28 ostendit futura et abscondita antequam evenirent

 

Chapitre 49

1 memoria Iosiae in conpositione odoris facti opus pigmentarii

2 in omni ore quasi mel indulcabitur eius memoria et ut musica in convivio vini

3 ipse est directus divinitus in paenitentia gentis et tulit abominationes impietatis

4 et gubernavit ad Dominum cor ipsius in diebus peccatorum corroboravit pietatem

5 praeter David et Ezechiam et Iosiam omnes peccatum commiserunt

6 nam reliquerunt legem Potentis reges Iudae et contempserunt timorem Dei

7 dederunt enim regnum suum aliis et gloriam suam alienae genti

8 incenderunt electam sanctitatis civitatem et desertas fecerunt vias ipsius in manu Hieremiae

9 nam male tractaverunt illum qui a ventre matris consecratus est propheta evertere et eruere et perdere et iterum aedificare et renovare

10 Ezechihel qui vidit conspectum gloriae quam ostendit illi in curru cherubin

11 nam commemoratus est inimicorum in imbri et benefacere illis qui ostenderunt rectas vias

12 et duodecim prophetarum ossa pullulent de loco suo nam rogaverunt Iacob et redimerunt se in fide virtutis

13 quomodo amplificemus Zorobabel nam et ipse quasi signum in dextera manu in Israhel

14 et Iesum Iosedec qui in diebus suis aedificaverunt domum et exaltaverunt templum sanctum Domino paratum in gloria sempiterna

15 et Neemia in memoria multi temporis qui erexit nobis muros eversos et stare fecit portas et seras qui erexit domos nostras

16 nemo natus est in terra qualis Enoch nam et ipse receptus est a terra

17 et Ioseph natus est homo princeps fratrum firmamentum gentis rector fratrum stabilimentum populi

18 et ossa ipsius visitata sunt et post mortem prophetaverunt

19 Seth et Sem apud homines gloriam adepti sunt et super omnem animam in origine Adam

 

Chapitre 50

1 Simon Onii filius sacerdos magnus qui in vita sua suffulsit domum et in diebus suis corroboravit

2 templi etiam altitudo ab ipso fundata est duplex aedificatio excelsa parietis templi

3 in diebus ipsius remanaverunt putei aquarum et quasi mare adimpleti sunt supra modum

4 qui curavit gentem suam et liberavit illam a pernicie

5 qui praevaluit amplificare civitatem qui adeptus est gloriam in conversatione gentis et ingressum domus et atrii amplificatus est

6 quasi stella matutina in medio nebulae et quasi luna plena in diebus suis lucet

7 et quasi sol refulgens sic ille effulsit in templo Dei

8 quasi arcus effulgens in nebulam gloriae et quasi flos rosarum in diebus veris quasi lilia quae sunt in transitu aquae et quasi tus redolens in diebus aestatis

9 quasi ignis effulgens et tus ardens in igni

10 quasi vas auri solidum ornatum omni lapide pretioso

11 quasi oliva pullulans et gyrus in altitudinem se tollens in accipiendo ipsum stolam gloriae et vestiri eum consummatione virtutis

12 in ascensu altarii sancti gloriam dedit sanctitatis amictum

13 in accipiendo autem partes de manu sacerdotum et ipse stans iuxta aram circa illum corona fratrum quasi plantatio cedri in monte Libano

14 sic circa illum steterunt quasi rami in palma et omnes filii Aaron in gloria sua

15 oblatio autem Domini in manibus ipsorum coram omni synagoga Israhel et consummationem fungens in ara amplificare oblationem excelsi Regis

16 porrexit manum suam in libatione et libavit de sanguine uvae

17 et fudit in fundamenta altarii odorem divinum excelso Principi

18 tunc exclamaverunt filii Aaron in tubis productilibus sonaverunt et auditam fecerunt magnam vocem in memoriam coram Deo

19 tunc omnis populus simul properaverunt et ceciderunt in faciem super terram adorare Dominum suum et dare preces Deo omnipotenti excelso

20 et amplificaverunt psallentes in vocibus suis et in magna domo auctus est sonus suavitate plenus

21 et rogavit populus Dominum excelsum in prece usque dum perfectus est honor Domini et munus suum perfecerunt

22 tunc descendens extulit manus suas in omnem congregationem filiorum Israhel dare gloriam Deo a labiis suis et in nomine ipsius gloriari

23 et iteravit orationem suam volens ostendere virtutem Dei

24 et nunc orate Dominum omnium qui magna fecit in omni terra qui auxit dies nostros a ventre matris nostrae et fecit nobiscum secundum suam misericordiam

25 det nobis iucunditatem cordis et fieri pacem in diebus nostris in Israhel per dies sempiternos

26 credere Israhel nobiscum esse misericordiam Dei ut sanet vos in diebus suis

27 duas gentes odit anima mea tertia autem non est gens quam oderim

28 qui sedent in monte Seir et Philisthim et stultus populus qui habitat in Sicimis

29 doctrinam sapientiae et disciplinae scripsi in codice isto Iesus filius Sirach Hierosolymita qui renovavit sapientiam de corde suo

30 beatus qui in istis versatur bonis qui ponit illa in corde suo sapiens erit semper

31 si enim haec fecerit ad omnia valebit quia lux Dei vestigium eius est

 

Chapitre 51

1 oratio Iesu filii Sirach confitebor tibi Domine rex et conlaudabo te Deum salvatorem meum

2 confiteor nomini tuo quoniam adiutor et protector factus es mihi

3 et liberasti corpus meum a perditione a laqueo linguae iniquae et a labiis operantium mendacium et in conspectu adstantium factus es mihi adiutor

4 et liberasti me secundum multitudinem misericordiae nominis tui a rugientibus paratis ad escam

5 de manibus quaerentium animam meam et de portis tribulationis quae circumdederunt me

6 a pressura flammae quae circumdedit me et in medio ignis non sum aestuatus

7 de altitudine ventris inferi et a lingua coinquinata et verbo mendacii a rege iniquo et lingua iniusta

8 laudavit usque ad mortem anima mea Dominum

9 et vita mea adpropinquans erat infero deorsum

10 circumdederunt me undique et non erat qui adiuvaret respiciens eram ad adiutorium meum et non erat

11 memoratus sum misericordiae tuae Domine et operationis tuae quae a saeculo sunt

12 quoniam erues sustinentes te et liberas eos de manibus gentium

13 exaltasti super terram habitationem meam et pro morte defluenti deprecatus sum

14 invocavi Dominum patrem Domini mei ut non derelinquat me in die tribulationis meae et in tempore superborum sine adiutorio

15 laudabo nomen tuum adsidue et conlaudabo illum in confessione exaudita est oratio mea

16 liberasti me de perditione et eripuisti me de tempore iniquo

17 propterea confitebor et laudem dicam tibi et benedicam nomen Domini

18 cum adhuc iunior sum priusquam oberrem quaesivi sapientiam palam in oratione mea

19 ante tempus postulabam pro illa et usque in novissimis inquiram eam defloriet tamquam praecox uva

20 laetatum est cor meum in ea ambulavit pes meus iter rectum a iuventute mea investigabam eam

21 inclinavi modice aurem meam et excepi illam

22 multam inveni in me ipso sapientiam multum profeci in ea

23 dans mihi sapientiam dabo gloriam

24 consiliatus sum enim ut facerem illam zelatus sum bonum et non confundor

25 conluctata est anima mea in illa et in faciendo eam confirmatus sum

26 manus meas extendi in altum et insapientia eius luxi

27 animam meam direxi ad illam et in agnitione inveni eam

28 possedi cum ipsis cor ab initio propter hoc non derelinquar

29 venter meus conturbatus est quaerendo illam propterea possidebo bonam possessionem

30 dedit enim mihi Dominus linguam mercedem meam et in ipsa laudabo eum

31 adpropiate ad me indocti et congregate vos in domum disciplinae

32 quid adhuc retardatis et quid dicitis in his animae vestrae sitiunt vehementer

33 aperui os meum et locutus sum conparate vobis sine argento

34 et collum vestrum subicite sub iugo et suscipiat anima vestra disciplinam in proximo est enim invenire eam

35 videte oculis vestris quoniam modice laboravi et inveni mihi multam requiem

36 adsumite disciplinam in multo numero argenti et copiosum aurum possidete in ea

37 laetetur anima vestra in misericordia eius et non confundemini in laude ipsius

38 operamini opus vestrum ante tempus et dabit vobis mercedem vestram in tempore suo

 

Chapitre 52

1 et declinavit Salomon genua in conspectu totius ecclesiae Israhel et aperuit manus suas ad caelum et dixit

2 Domine Deus Israhel non est tibi similis Deus in caelo sursum neque in terra deorsum

3 qui custodis testamentum tuum et misericordiam pueris tuis euntibus in conspectu tuo in toto corde

4 servans puero tuo David quae locutus es illi et locutus es in ore tuo et in manu tua supplesti quasi dies iste

5 et nunc Domine Deus Israhel custodi puero tuo David quae locutus es illi dicens non deerit tibi vir a facie mea sedens in throno Israhel

6 verum si custodierint filii tui manum suam ut in praeceptis meis ambulent sicut ambulaverunt in conspectu meo

7 et nunc Domine Deus Israhel creditum est verbum quod locutus es puero tuo David

8 quoniam si vere habitabit Deus cum hominibus in terra

9 si caelum caeli non sufficit verum domus quam aedificavi

10 et respicias ad orationem pueri tui et precationem Domine ut exaudias placationem orationis quam puer tuus orat coram te

11 ut sint oculi tui super domum hanc die et nocte in locum quem dixisti invocari nomen tuum et exaudias orationem quam puer tuus orat in hunc locum

12 et exaudias precationem pueri tui et populi tui Israhel si oraverint in loco isto

 

 

  Recevez par email nos mises à jour


Messes dans l'Océan Indien en août 2018
Madagascar
La Réunion
L'Île Maurice


Cahiers Saint Raphaël n° 131 - Le piège des écrans
Lettre de l'école St-Jean-Bosco de Marlieux n° 30 - Mens sana in corpore sano, par M. l'abbé L. Girod
Le Petit Echo de N-D n° 55 d'août 2018 - Pour servir à la cause de Benoîte Rencurel
Marie Reine des Coeurs - Lettre de liaison nº 158 - L'âme mariale et montfortaine d'Edel Quinn,
abbé Castelain

Vers les sommets d'août 2018 - Ton
mot d'ordre : fidélité, abbé Gérard

La Malle aux Mille Trésors n° 64 de
juillet-août 2018


Catéchisme n° 99
Le troisième commandement

Catéchisme par
correspondance

Actualisation des cours de catéchisme par correspondance dispensés par les Soeurs de la FSPX


UDT 2018
12-16août - XIII ° Université d'été
Visionner la vidéo de présentation

Rome et la FSSPX : sanctions, indults, Motu proprio, levée des excommunications, discussions doctrinales...
La Porte Latine a fait la recension de plus de 1 400 textes concernant la crise de l'Eglise et ses conséquences sur les rapports entre Rome et la FSSPX.On peut prendre connaissance de l'ensemble ICI


Carte de France des écoles catholiques de Tradition
La Porte Latine vous propose la carte de France des écoles de Tradition sur laquelle figurent les écoles de garçons, de filles et les écoles mixtes. Sont mentionnées les écoles de la FSSPX et des communautés amiesVoir ICI


Intentions de la Croisade Eucharistique pour 2017
La Fraternité Sacerdotale Saint Pie X se propose de reconstituer en son sein une Croisade Eucharistique des Enfants, restaurant ainsi ce qui fût autrefois une oeuvre impressionnante tant par sa mobilisation que par son rayonnement spirituel.Tous les renseignements sur la Croisade ICI



Vendredi 17 août 2018
06:48 21:02

  Suivez notre fil RSS