logos-lpl-separator-blc

La Sainte Bible – L’Ancien Testament – Livres Prophétiques – Livre du prophète Manasseh

Partager sur print
Partager sur email
Partager sur facebook
Partager sur twitter
Partager sur whatsapp

Livres Prophétiques – Livre du prophète Manasseh

Télécharger la page pour votre liseuse

Prophétie de Manasseh

Chapitre 1

1 Domine Deus omnipotens patrum nostrorum, Abraham, Isaac et Iacob et semini eorum iusto,

2 qui fecisti caelum et terram cum omni ornatu eorum,

3 qui signasti mare verbo praecepti tui, qui conclusisti abyssum et signasti terribili et laudabili nomini tuo,

4 quod omnes pavent et tremunt a vultu virtutis tuae.

5 et insustentabilis ira super peccatores comminationis tuae,

6 inmensa vero et investigabilis misericordia promissionis tuae,

7 quoniam tu es Dominus altissimus super omnem terram, longanimis et multum misericors et paenitens super malitias hominum. tu autem Domine, secundum bonitatem tuam promisisti paenitentiam remissionis peccatorum,

8 et tu Deus iustorum, non posuisti paenitentiam iustis Abraham, Isaac et Iacob, his qui tibi non peccaverunt.

9 quoniam peccavi super numerum harenae maris, multiplicatae sunt iniquitates meae.

10 incurvatus sum multo vinculo ferri et non est respiratio mihi, quia excitavi iracundiam tuam et malum coram te feci, statuens abominationes et multiplicans offensiones.

11 et nunc flecto genua cordis mei, precans ad te bonitatem, Domine.

12 peccavi Domine, peccavi et iniquitatem meam agnosco.

13 peto rogans te Domine remitte mihi, remitte mihi, ne simul perdas me cum iniquitatibus meis neque in aeternum reserves mala mihi,

14 quia indignum salvabis me secundum magnam misericordiam tuam