Les actes
Actus Fidei /Acte de foi
Domine Deus, firma fide credo et confiteor omnia et singula quæ sancta ecclesia Catholica proponit, quia tu, Deus, ea omnia revelasti, qui es aeterna veritas et sapientia quae nec fallere nec falli potest. In hac fide vivere et mori statuo.
Amen.
Actus Spei /Acte d’espérance
Domine Deus, spero per gratiam tuam remissionem omnium peccatorum, et post hanc vitam æternam felicitatem me esse consecuturum : quia tu promisisti, qui es infinite potens, fidelis, benignus, et misericors. In hac spe vivere et mori statuo.
Amen.
Actus Caritatis /Acte de charité
Domine Deus, amo te super et omnia proximum meum propter te, quia tu es summum, infinitum, et perfectissimum bonum, omni dilectione dignum. In hac caritate vivere et mori statuo.
Amen.
Notre Père, je vous salue, Je crois en Dieu, Confiteor
Pater Noster /Notre Père
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum. Advéniat regnum tuum. Fiat volúntas tua, sicut in cælo, et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie, et dimítte nobis débita nostra sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris. Et ne nos indúcas in tentatiónem, sed líbera nos a malo.
Amen.
Ave Maria /Je vous salue, Marie
Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum ; benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae.
Amen.
Credo /Je crois en Dieu (Symbole des Apôtres)
Credo in Deum Patrem omnipoténtem, Creatórem cæli et terræ. Et in Iesum Christum, Fílium eius únicum, Dóminum nostrum, qui concéptus est de Spíritu Sancto, natus ex María Vírgine, passus sub Póntio Piláto, crucifíxus, mórtuus, et sepúltus, descéndit ad ínfernos, tértia die resurréxit a mórtuis, ascéndit ad cælos, sedet ad déxteram Dei Patris omnipoténtis, inde ventúrus est iudicáre vivos et mórtuos. Credo in Spíritum Sanctum, sanctam Ecclésiam cathólicam, sanctórum communiónem, remissiónem peccatórum, carnis resurrectiónem, vitam ætérnam.
Amen.
Credo /Je crois en Dieu (Symbole de Nicée)
Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae, visibilium omnium, et invisibilium. Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum. Et ex Patre natum ante omnia saecula. Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero. Genitum, non factum, consubstantialem Patri : per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de coelis. Et incarnatus est de spiritu sancto ex Maria Virgine : et homo factus est. Crucifixus etiam pro nobis, sub Pontio Pilato passus, et sepultus est. Et resurrexit tertia die, secundum Scripturas. Et ascendit in coelum : sedet ad desteram Patris. Et iterum venturus est com gloria, judicare vivos et mortuos : cujus regni non erit finis. Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem : qui ex Patre Filioque procedit. Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur : qui locutus est per prophetas. Et unam, sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. Et exspecto resurrectionem mortuorum. + Et vitam ventura saeculi.
Amen.
Confiteor /Je confesse à Dieu
Confiteor Deo omnipotenti, beatae Mariae semper Virgini, beato Michaeli Archangelo, beato Joanni Baptistae, sanctis Apostolis Petro et Paulo, omnibus Sanctis, et vobis, fratres, quia peccavi nimis cogitatione verbo, et opere : mea culpa, mea culpa, mea maxima culpa. Ideo precor beatam Mariam semper Virginem, beatum Michaelem Archangelum, beatum Joannem Baptistam, sanctos Apostolos Petrum et Paulum, omnes Sanctos, et vos fratres, orare pro me ad Dominum Deum Nostrum.
Amen.
Angelus
Se récite matin, midi et soir, toute l’année, sauf au Temps Pascal où il est remplacé par le Regina Caeli
V. Angelus Domini nuntiavit Mariae,
R. Et concepit de Spiritu Sancto.
Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum ; benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae.
Amen.
V. Ecce ancilla Domini,
R. Fiat mihi secundum verbum tuum.
Ave Maria…
V. Et Verbum caro factum est.
R. Et habitavit in nobis.
Ave Maria…
V. Ora pro nobis, sancta Dei Genitrix.
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
Oremus.
Gratiam tuam, quaesumus, Domine, mentibus nostris infunde ; ut, qui, angelo nuntiante, Christi Filii tui incarnationem cognovimus, per passionem ejus et crucem, ad resurrectionis gloriam perducamur. Per eumdem Christum Dominum nostrum.
R. Amen.
Antiennes finales à la Sainte Vierge
Du 1er dimanche de l’Avent au 2 février exclusivement
Alma Redemptoris Mater
Alma Redemptoris Mater, quae per via caeli porta manes, et stella maris, succurre cadenti, Surgere qui curat populo : tu quae genuisti, Natura mirante, tuum sanctum Genitorem, Virgo prius ac posterius, Gabrielis ab ore Sumens illud Ave, peccatorum miserere.
Pendant l’Avent
V. Angelus Domini nuntiavit Mariae
R. Et concepit de Spiritu Sancto
Oremus.
Gratiam tuam, quaesumus, Domine, mentibus nostris infunde : ut que, Angelo nuntiante, Christi Filli tui incarnationem cognovimus ; per passionem ejus et crucem, ad resurrectionis gloriam perducamur. Per eumdem Christum Dominum nostrum.
Amen.
Du 24 décembre au 2 février
V.Post partum, Virgo, inviolata permansisti
R. Dei Genitrix, intercede pro nobis
Oremus.
Deus, qui salutis aeternae, beatae Mariae virginitate foecunda, humano generi paremia praestitisti : tribue, quaesumus ; ut ipsam pro nobis intercedere sentiamus, per quam peruimus auctorem vitae suscipere, Dominum nostrum Jesum Christum, Filium tuum.
Amen.
Depuis les complies du 2 février, jusqu’aux complies du Mercerdi saint Ave Regina Cælorum
Ave Regina cælorum,
Ave Domina Angelorum.
Salve radix, salve porta,
Ex qua mundo lux est orta :
Gaude Virgo gloriosa,
Super omnes speciosa :
Vale, o valde decora,
Et pro nobis Christum exora
V. Dignare me laudare Te, Virgo sacrata
R. Da mihi virtutem contra hostes tuos
Oremus.
Concede, misericors Deus, fragilitati nostrae prarsidium : ut, qui santae Dei Genitricis memoriam agimus ; intercessionis ejus auxilio, a nostris iniquitatibus resurgamus. Per eumdem Christum Dominium nostrum.
Amen.
Du jour de Pâques à la Trinité
Regina Caeli
Regina caeli, laetare, alleluia,
Quia quem meruisti portare, alleluia,
Resurrexit sicut dixit, alleluia :
Ora pro nobis Deum, alleluia.
V. Gaude et laetare, Virgo Maria, alleluia.
R. Quia surrexit Dominus vere, alleluia.
Oremus.
Deus, qui per resurrectionem Filii tui Domini nostri Jesu Christi mundum laetificare dignatus es : praesta, quaesumus ; ut per ejus Genitricem Virginem Mariam, perpetuae capiamus gaudia vitae. Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.
De la Trinité au 1er dimanche de l’Avent
Salve Regina
Salve Regína, Mater misericórdiæ ; Vita dulcédo, et spes nostra, salve. Ad te Clamámus éxsules fílii Evæ ; Ad te Suspirámus, geméntes et flentes in hac lacrimárum valle. Eia ergo, Advocáta nostra, Illos tuos misericórdes óculos ad nos convérte : Et Iesum, benedíctum fructum ventris tui, Nobis post hoc exsílium osténde. O clemens, o pia, o dulcis Virgo María.
Amen.
V. Ora pro nobis, Sancta Dei Génetrix.
R. Ut digni efficiámur promissionibus Christi.
Oremus.
Omnipotens sempiterne Deus, qui gloriosae Virginis Matris Mariae corpus et animam, ut dignum Filii tui habitaculum effici mereretur, Spiritu Sancto cooperante, praeparasti : da, ut cujus commemoratione laetamur ; ejus pia intercessione, ab instantibus malis, et a morte perpetua liberemur. Per eumdem Christum Dominum nostrum.
Amen.
Âme du Christ, Saint Michel Archange, Ô ! mon Jésus
Anima Christi
Anima Christi, sanctifica me.
Corpus Christi, salva me.
Sanguis Christi, inebria me.
Aqua lateris Christi, lava.
Passio Christi, conforta me.
O bone Jesu, exaudi me.
Intra tua vulnera absconde me.
Ne permittas me separari a te.
Ab hoste maligno defende me.
In hora mortis meae voca me,
Et jube me venire ad te,
Ut cum Sanctis tuis laudem te
In saecula saeculorum.
Amen.
Sancte Michaël Archangele
Sancte Michaël Archangele, defende nos in proelio ; contra nequitiam et insidias diaboli esto praesidium. Imperet illi Deus, supplices deprecamur : tuque, Princeps militiae caelestis, Satanam aliosque spiritus malignos, qui ad perditionem animarum pervagantur in mundo, divina virtute in infernum detrude.
Amen.
Domine Iesu (Ô ! mon Jésus) – ND de Fatima
Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori, perduc in cælum omnes animas, præsertim eas, quæ misericordiæ tuæ maxime indigent.
Amen.